{104} Defuncto tunc Decio Gallus et Volusianus regnnm potiti sunt Romanorum, quando et pestilens morbus, pene istius necessitatis consimilis. quod nos ante hos novem annos experti sumus, faciem totius orbis foedavit, supra modum tamen Alexandriam totiusque Aegypti loca devastans, Dionysio storico auper hanc cladem lacrimaviliter exponente, quod et noster conscribit venerabilis martyr Christi et episcopus Cyprianus in libro, cuius titulus {105} est ‘de mortalitate’. tunc et Emilianus quidam Gothis saepe ob principum neglegentiam Mysiam devastantibus, ut vidit licere nec a quoquam sine magno rei publicae dispendio removeri, similiter suae fortunae arbitratus posse venire, tyrannidem in Moesia arripuit omneque manu militari ascita coepit urbes et populos devastare. contra quem intra paucos menses dum multitudo apparatus adcresceret, non minimum incomodum rei publicae parturivit; qui tamen in ipso pene nefario conatus sui initio extinctus {106} et vitam etimperium, quod inhiabat, amisit: supra dicti vero Gallus et Volusianus imperatores, quamvis vix biennio in imperio perseverantes ab hac luce migrarunt, tamen ipsud biennium, quod affuerunt, ubique pacati, ubique regnaverunt gratiosi, praeter quod unum eorum fortunae reputatum est, id est generalis morbus, sed hoc ab imperitis et calumniatoribus, qui vitam solent aliorum dente maledico lacerare. hi ergo mox imperio adepti sunt, foedus cum gente pepigerunt Gothorum, et nec longo intervallo utrisque regibus occumbentibus Gallienus arripuit principatum.
{107} Quod in omni lascivia resoluto Respa et Veduco Tharuaroque duces Gothorum sumptis navibus Asiam transierunt, fretum Ellispontiacum transvecti, ubi multas eius provinciae civitates populatas opinatissimum illud Ephesiae Dianae templum, quod dudum dixeramus Amazonas condidisse, igne succendunt partibusque Bithiniae delati Chalcedonam subverterunt, quam post Comelius Abitus aliqua parte reparavit, quae hodieque, quamvis regiae urbis vicinitate congaudeat, signa tamen ruinarum suarum {108} aliquanta ad indicium retinet posteritatis, hac ergo felicitate Gothi, qua intraverunt partibus Asiae, praedas spoliaque potiti, Hellispontiacum fretum retranseunt, vastantes itinere suo Troiam Iliumque, quae vix a bello illo Agamemnoniaco quantulum se reparantes rursus hostili mucrone deletae sunt. post Asiae ergo tale excidium Thracia eorum experta est feritatem, nam ibi ad radices Emi montis et mari vicinam Anchialos civitatem adgressi mox {109} adeunt, urbem, quam dudum Sardanaphalus, rex Parthorum, inter limbum maris et Emi radices locasset. ibi ergo multis feruntur mansisse diebus aquarum calidarum delectati lavacris, quae ad duodecimo miliario Anchialitanae civitatis sunt siti, ab imo suae fontis ignei scaturrientes, et inter reliqua totius mundi thermarum innumerabilium loca omnino precipua et ad sanitatem infirmorum efficacissima.
{110} Exinde ergo ad proprias sedes regressi post haec a Maximiano imperatore rediguntur in auxilio Romanorum contra Parthos rogati, ubi omnino datis auxiliariis fideliter decertati sunt sed postquam Caesar Maximinus pene cum eorum solacia Narseum regem Persarum Saporis magni nepotem fugasset eiusque omnes opes simulque uxores et filios depraedasset Achillemque in Alexandria Dioclitianus superasset et Maximianus Herculius in Africa Quinquegentianos adtrivisset, pacem rei publicae nancti coeperunt {111} quasi Gothos neglegere, nam sine ipsos dudum contra quasvis gentes Romanus exercitus difficile decertatus est, apparet namque frequenter, quomodo invitabantur sic: ut et sub Constantino rogati sunt et contra cognatum eius Licimum arma tulerunt eumque devictum et in Thessalonica clausum privatum ab imperio Constantini {112} victoris gladio trucidarunt. nam et ut famosissimam et Romae emulam in suo nomine conderet civitatem, Gothorum interfuit operatio, qui foedus inito cum imperatore quadraginta suorum milia illi in solacio contra gentes varias obtulere; quorum et numerus et militia usque ad praesens in re publica nominatur, id est foederati. tunc etenim sub Ariarici et Aorici regum suorum florebant imperio. post quorum decessum successor regni extitit Geberich virtutis et nobilitatis eximius.