Читаем Ad Lucilium Epistulae Morales полностью

[10]Sed iam debeo epistulam includere. " Sic," inquis, "sine ullo ad me peculio veniet?" Noli timere; aliquid secum fert. Quare aliquid dixi ? Multum. Quid enim hac voce praeclarius, quam illi trado ad te perferendam ? " Malum est in necessitate vivere; sed in necessitate vivere necessitas nulla est." Quidni nulla sit ? Patent undique ad libertatem viae multae breves, faciles. Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest. Calcare ipsas necessitates licet. "

[11]Epicurus," inquis, "dixit. Quid tibi cum alieno ?" Quod verum est, meum est. Perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti, qui in verba iurant, nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia. VALE.

<p>Book 2</p><p>Letter 13</p>

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Multum tibi esse animi scio. Nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis, postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt, nisi cum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt; sic verus ille animus et in alienum non venturus arbitrium probatur.

[2]Haec eius obrussa est: non potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre, qui numquam suggillatus est; ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille, qui subplantatus adversarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam.

[3]Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti. Multum enim adicit sibi virtus lacessita; tamen si tibi videtur, accipe a me auxilia, quibus munire te possis.

[4]Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus. Non loquor tecum Stoica lingua, sed hac submissiore. Nos enim dicimus omnia ista, quae gemitus mugitusque exprimunt, levia esse et contemnenda; omittamus haec magna verba, sed, di boni, vera. Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.

[5]Quaedam ergo nos magis torquent quam debent; quaedam ante torquent quam debent; quaedam torquent, cum omnino non debeant. Aut augemus dolorem aut fingimus aut praecipimus.

Primum illud, quia res in controversia est et litem contestatam habemus, in praesentia differatur. Quod ego leve dixero, tu gravissimum esse contendes; scio alios inter flagella ridere, alios gemere sub colapho. Postea videbimus, utrum ista suis viribus valeant an inbecillitate nostra.

[6]Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti: Quid est, quare isti me conplorent ? Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit ? Est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala ? Ipse te interroga: Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio ? "

[7]Quomodo," inquis, " intellegam, vana sint an vera, quibus angor ?" Accipe huius rei regulam: aut praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque. De praesentibus facile iudicium est; si corpus tuum liberum et[v1.n.76.1] sanum est, nec ullus ex iniuria dolor est. Videbimus quid futurum sit.

[8]Hodie nihil negotii habet. " At enim futurum est." Primum dispice, an certa argumenta sint venturi mali. Plerumque enim suspicionibus laboramus, et inludit nobis illa, quae conficere bellum solet, fama, multo autem magis singulos conficit. Ita est, mi Lucili; cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.

[9]Nescio quomodo magis vana perturbant. Vera enim modum suum habent; quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur. Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt. Ceteri enim sine ratione, hi sine mente sunt.

[10]Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali; non statim verum est. Quam multa non expectata venerunt! Quam multa expectata nusquam conparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat dolori suo occurrere ? Satis cito dolebis, cum venerit; interim tibi meliora promitte.

[11]Quid facies lucri ? Tempus. Multa intervenient, quibus vicinum periculum vel prope admotum aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat. Incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina deposuit; aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est; aliquis carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse erit, fortasse non erit; interim non est. Meliora propone.

Перейти на страницу:

Похожие книги

Сочинения
Сочинения

Иммануил Кант – самый влиятельный философ Европы, создатель грандиозной метафизической системы, основоположник немецкой классической философии.Книга содержит три фундаментальные работы Канта, затрагивающие философскую, эстетическую и нравственную проблематику.В «Критике способности суждения» Кант разрабатывает вопросы, посвященные сущности искусства, исследует темы прекрасного и возвышенного, изучает феномен творческой деятельности.«Критика чистого разума» является основополагающей работой Канта, ставшей поворотным событием в истории философской мысли.Труд «Основы метафизики нравственности» включает исследование, посвященное основным вопросам этики.Знакомство с наследием Канта является общеобязательным для людей, осваивающих гуманитарные, обществоведческие и технические специальности.

Иммануил Кант

Философия / Проза / Классическая проза ХIX века / Русская классическая проза / Прочая справочная литература / Образование и наука / Словари и Энциклопедии
1. Объективная диалектика.
1. Объективная диалектика.

МатериалистическаяДИАЛЕКТИКАв пяти томахПод общей редакцией Ф. В. Константинова, В. Г. МараховаЧлены редколлегии:Ф. Ф. Вяккерев, В. Г. Иванов, М. Я. Корнеев, В. П. Петленко, Н. В. Пилипенко, Д. И. Попов, В. П. Рожин, А. А. Федосеев, Б. А. Чагин, В. В. ШелягОбъективная диалектикатом 1Ответственный редактор тома Ф. Ф. ВяккеревРедакторы введения и первой части В. П. Бранский, В. В. ИльинРедакторы второй части Ф. Ф. Вяккерев, Б. В. АхлибининскийМОСКВА «МЫСЛЬ» 1981РЕДАКЦИИ ФИЛОСОФСКОЙ ЛИТЕРАТУРЫКнига написана авторским коллективом:предисловие — Ф. В. Константиновым, В. Г. Мараховым; введение: § 1, 3, 5 — В. П. Бранским; § 2 — В. П. Бранским, В. В. Ильиным, А. С. Карминым; § 4 — В. П. Бранским, В. В. Ильиным, А. С. Карминым; § 6 — В. П. Бранским, Г. М. Елфимовым; глава I: § 1 — В. В. Ильиным; § 2 — А. С. Карминым, В. И. Свидерским; глава II — В. П. Бранским; г л а в а III: § 1 — В. В. Ильиным; § 2 — С. Ш. Авалиани, Б. Т. Алексеевым, А. М. Мостепаненко, В. И. Свидерским; глава IV: § 1 — В. В. Ильиным, И. 3. Налетовым; § 2 — В. В. Ильиным; § 3 — В. П. Бранским, В. В. Ильиным; § 4 — В. П. Бранским, В. В. Ильиным, Л. П. Шарыпиным; глава V: § 1 — Б. В. Ахлибининским, Ф. Ф. Вяккеревым; § 2 — А. С. Мамзиным, В. П. Рожиным; § 3 — Э. И. Колчинским; глава VI: § 1, 2, 4 — Б. В. Ахлибининским; § 3 — А. А. Корольковым; глава VII: § 1 — Ф. Ф. Вяккеревым; § 2 — Ф. Ф. Вяккеревым; В. Г. Мараховым; § 3 — Ф. Ф. Вяккеревым, Л. Н. Ляховой, В. А. Кайдаловым; глава VIII: § 1 — Ю. А. Хариным; § 2, 3, 4 — Р. В. Жердевым, А. М. Миклиным.

Александр Аркадьевич Корольков , Арнольд Михайлович Миклин , Виктор Васильевич Ильин , Фёдор Фёдорович Вяккерев , Юрий Андреевич Харин

Философия