[74]Tunc adpetita formidant et quae illos graves aliis reddit, gravior ipsis felicitas incubat. Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur. Tunc demum videas philosophantis metu[v3.n.56.1]
et aegrae fortunae sana consilia. Nam quasi ista inter se contraria sint, bona fortuna et mens bona, ita melius in malis sapimus; secunda rectum auferunt. Vale.Letter 95
[1]Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere differri, repraesentem et scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci paraeneticen vocant, nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandam[v3.n.58.1]
sapientiam. Scio te in bonam partem accepturum si negavero. Eo magis promitto et verbum publicum perire non patior: " postea noli rogare, quod inpetrare nolueris."[2]Interdum enim enixe petimus id, quod recusaremus, si quis offerret. Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendi[v3.n.58.2]
facilitate. Multa videri volumus velle, sed nolumus. Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, artissime plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis.[v3.n.58.3] " Adclamatur " recita, recita " ab iis, qui illum ommutescere illic cupiunt. Saepe aliud volumus, aliud optamus et verum ne dis quidem dicimus, sed di aut non exaudiunt aut miserentur.[3]Ego me omissa misericordia vindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si invitus leges, dicito: " ego mihi hoc contraxi " teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte. atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes. . Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, " beata," inquiunt, "vita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam vitam praecepta sufficiunt."
[4]Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae.
[5]Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo honesta[v3.n.60.1]
conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit.[6]" Si honesta," inquit, " actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt; atqui est[v3.n.60.2]
illud, ergo et hoc." His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.[7]" Si aliae," inquit, " artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille, qui praecipit: sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica. Alios quoque artifices praecepta conformant[v3.n.62.1]
; ergo in hoc idem poterunt artifice vivendi."[8]Omnes istae artes circa instrumenta vitae occupatae sunt, non circa totam vitam. Itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor. At haec, quae artem vitae professa est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari potest; discutit enim inpedimenta et traicit[v3.n.62.2]
obstantia. Vis scire, quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius ? In illis excusatius est voluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere.[9]Quod dico, tale est. Grammaticus non erubescet soloecismo, si sciens fecit, erubescet, si nesciens; medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem, magis peccat quam si se intellegere dissimulat. At in hac arte vivendi turpior volentium culpa est.
Adice nunc, quod artes quoque pleraeque, immo ex omnibus liberalissimae habent decreta sua, non tantum praecepta, sicut medicina. Itaque alia est Hippocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis.
[10]Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies. Philosophia autem et contemplativa est et activa; spectat simul agitque. Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas[v3.n.64.1]
promittere; altius spirat. Totum, inquit, mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo suadere vobis ac dissuadere contenta. Magna me vocant supraque vos posita:[11]
Nam tibi de summa caeli ratione deumque
Disserere incipiam et rerum primordia pandam;
Unde omnis natura creet res, auctet alatque,
Quoque eadem rursus[v3.n.64.2]
natura perempta resolvat,