Читаем Ad Lucilium Epistulae Morales полностью

[9]Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:

Alienum est omne, quicquid optando evenit.

[10]Hunc sensum[v1.n.42.1] a te dici non paulo melius et[v1.n.42.2] adstrictis memini:

Non est tuum, fortuna quod fecit tuum.

Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo:

Dari bonum quod potuit, auferri potest.

Hoc non inputo in solutum; dedi[v1.n.42.3] de tuo tibi.

<p>Letter 9</p>

Seneca Lucilio suo salutem

[1]An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos, qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire. Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum visum est animus inpatiens.

[2]In ambiguitatem incidendum est, si exprimere ἀπάθειαν uno verbo cito voluerimus et inpatientiam dicere. Poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intellegi. Nos eum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum; accipietur is, qui nullum ferre possit malum. Vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum.

[3]Hoc inter nos et illos interest: noster sapiens vincit quidem incommodum omne, sed sentit; illorum ne sentit quidem. Illud nobis et illis commune est: sapientem se ipso esse contentum. Sed tamen et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat.

[4]Vide quam sit se contentus; aliquando sui parte contentus est. Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro[v1.n.44.1] fuit. Sed quae si[v1.n.44.2] desunt, non desiderat, non deesse mavult.

[5]Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit. Et hoc, quod dico " possit," tale est: amissum aequo animo fert.

Sine amico quidem numquam erit. In sua potestate habet, quam cito reparet. Quomodo si perdiderit Phidias statuam, protinus alteram faciet; sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi.

[6]Quaeris, quomodo amicum cito facturus sit; dicam, si illud mihi tecum converterit, ut statim tibi solvam, quod debeo, et quantum ad hanc epistulam, paria faciamus. Hecaton ait: " Ego tibi monstrabo amatorium sine medicamenta, sine herba, sine ullius veneficae carmine: si vis amari, ana." Habet autem non tantum usus amicitiae veteris et certae magnam voluptatem, sed etiam initium et comparatio novae.

[7]Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum, qui amicum paravit et qui parat. Attalus philosophus dicere solebat iucundius esse amicum facere quam habere, quomodo artifici iucundius pingere est quam pinxisse. Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione. Non aeque delectatur, qui ab opere perfecto removit manum. Iam fructu artis suae fruitur; ipsa fruebatur arte, cum pingeret. Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.

[8]Nunc ad propositum revertamur. Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, " ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat. Quemadmodum coepit, sic desinet: paravit amicum adversum vincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet.

[9]Hae sunt amicitiae, quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedet; circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. Hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodendum. Necesse est initia inter se et exitus congruant. Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet,[v1.n.48.1] quia expedit. Placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam.

[10]In quid amicum paro? Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti opponam[v1.n.48.2] et inpendam. Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid[v1.n.48.3] consecutura sit spectat.

[11]Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium; possis dicere illam esse insanam amicitiam. Numquid ergo quisquam amat lucri causa ? Numquid ambitionis aut gloriae ? Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit. Quid ergo? Ex honestiore causa coit turpis adfectus? "

Перейти на страницу:

Похожие книги

Сочинения
Сочинения

Иммануил Кант – самый влиятельный философ Европы, создатель грандиозной метафизической системы, основоположник немецкой классической философии.Книга содержит три фундаментальные работы Канта, затрагивающие философскую, эстетическую и нравственную проблематику.В «Критике способности суждения» Кант разрабатывает вопросы, посвященные сущности искусства, исследует темы прекрасного и возвышенного, изучает феномен творческой деятельности.«Критика чистого разума» является основополагающей работой Канта, ставшей поворотным событием в истории философской мысли.Труд «Основы метафизики нравственности» включает исследование, посвященное основным вопросам этики.Знакомство с наследием Канта является общеобязательным для людей, осваивающих гуманитарные, обществоведческие и технические специальности.

Иммануил Кант

Философия / Проза / Классическая проза ХIX века / Русская классическая проза / Прочая справочная литература / Образование и наука / Словари и Энциклопедии
1. Объективная диалектика.
1. Объективная диалектика.

МатериалистическаяДИАЛЕКТИКАв пяти томахПод общей редакцией Ф. В. Константинова, В. Г. МараховаЧлены редколлегии:Ф. Ф. Вяккерев, В. Г. Иванов, М. Я. Корнеев, В. П. Петленко, Н. В. Пилипенко, Д. И. Попов, В. П. Рожин, А. А. Федосеев, Б. А. Чагин, В. В. ШелягОбъективная диалектикатом 1Ответственный редактор тома Ф. Ф. ВяккеревРедакторы введения и первой части В. П. Бранский, В. В. ИльинРедакторы второй части Ф. Ф. Вяккерев, Б. В. АхлибининскийМОСКВА «МЫСЛЬ» 1981РЕДАКЦИИ ФИЛОСОФСКОЙ ЛИТЕРАТУРЫКнига написана авторским коллективом:предисловие — Ф. В. Константиновым, В. Г. Мараховым; введение: § 1, 3, 5 — В. П. Бранским; § 2 — В. П. Бранским, В. В. Ильиным, А. С. Карминым; § 4 — В. П. Бранским, В. В. Ильиным, А. С. Карминым; § 6 — В. П. Бранским, Г. М. Елфимовым; глава I: § 1 — В. В. Ильиным; § 2 — А. С. Карминым, В. И. Свидерским; глава II — В. П. Бранским; г л а в а III: § 1 — В. В. Ильиным; § 2 — С. Ш. Авалиани, Б. Т. Алексеевым, А. М. Мостепаненко, В. И. Свидерским; глава IV: § 1 — В. В. Ильиным, И. 3. Налетовым; § 2 — В. В. Ильиным; § 3 — В. П. Бранским, В. В. Ильиным; § 4 — В. П. Бранским, В. В. Ильиным, Л. П. Шарыпиным; глава V: § 1 — Б. В. Ахлибининским, Ф. Ф. Вяккеревым; § 2 — А. С. Мамзиным, В. П. Рожиным; § 3 — Э. И. Колчинским; глава VI: § 1, 2, 4 — Б. В. Ахлибининским; § 3 — А. А. Корольковым; глава VII: § 1 — Ф. Ф. Вяккеревым; § 2 — Ф. Ф. Вяккеревым; В. Г. Мараховым; § 3 — Ф. Ф. Вяккеревым, Л. Н. Ляховой, В. А. Кайдаловым; глава VIII: § 1 — Ю. А. Хариным; § 2, 3, 4 — Р. В. Жердевым, А. М. Миклиным.

Александр Аркадьевич Корольков , Арнольд Михайлович Миклин , Виктор Васильевич Ильин , Фёдор Фёдорович Вяккерев , Юрий Андреевич Харин

Философия