Читаем Ad Lucilium Epistulae Morales полностью

Non respondeant potius quam non dentur. Et post malam segetem serendum est; saepe quicquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate, unius anni restituit ubertas.

[2]Est tanti, ut gratum in venias, experiri et ingratos. Nemo habet tam certam in beneficiis manum, ut non saepe fallatur; aberrent, ut aliquando haereant. Post naufragium maria temptantur. Faeneratorem non fugat a foro decoctor.[v2.n.220.1] Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est, quicquid offendit; te vero benigniorem haec ipsa res faciat. Nam cuius rei eventus incertus est, id ut aliquando procedat, saepe temptandum est.

[3]Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus, qui de beneficiis inscribuntur.

Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui[v2.n.220.2] profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit. Adice, si vis, et illud: multo plus postea nocuit quam ante profuerat.

[4]Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet et dicet: " Quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur, quod ex iniuria superest." Plus nocuit; sed prius[v2.n.220.3] profuit. Itaque habeatur et temporis ratio.

[5]Iam illa manifestiora sunt, quam ut admoneri debeas quaerendum esse, quam libenter profuerit, quam invitus nocuerit, quoniam animo et beneficia et iniuriae constant. " Nolui beneficium dare; victus sum aut verecundia aut instantis pertinacia aut spe."

[6]Eo animo quidque debetur, quo datur, nec quantum sit, sed a quali profectum voluntate, perpenditur. Nunc coniectura tollatur; et illud beneficium fuit et hoc, quod modum beneficii prioris excessit, iniuria est. Vir bonus utrosque calculos sic ponit, ut se ipse circumscribat; beneficio adicit, iniuriae demit.

Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit,[v2.n.222.1] officii meminisse. "

[7]Hoc certe," inquis,[v2.n.222.2] " iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam gratiam." Verum erit istud, cum alius iniuriam fecerit, alius beneficium dederit; nam si idem est, beneficio vis iniuriae extinguitur. Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur.

[8]Non pono utrique par pretium. Pluris aestimo beneficium quam iniuriam. Non omnes grati sciunt debere beneficium; potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto; ignorat autem, quantum pro eo debeat. Uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit. Nam ille, de quo loquebar modo, stultus etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut alio quam debet tempore[v2.n.224.1] aut quo non debet loco reddit. Id quod referendum est, effundit atque abicit.

[9]Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est et consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat. Sic certe solemus loqui: "ille illi gratiam rettulit." Referre est ultro, quod debeas, adferre. Non dicimus " gratiam reddidit," reddunt enim et qui reposcuntur et qui inviti et qui ubilibet et qui per alium. Non dicimus "reposuit beneficium" aut "solvit"; nullum nobis placuit, quod aeri alieno convenit, verbum.

[10]Referre est ad eum, a quo acceperis, rem ferre. Haec vox significat voluntariam relationem; qui rettulit, ipse se appellavit.

Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, a quo, quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem; non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens, hic scilicet, qui magis dato gaudet quam alius accepto.

[11]Hoc aliquis inter illa numerat, quae videmur inopinata omnibus dicere, παράδοξα Graeci vocant, et ait : " Nemo ergo scit praeter sapientem referre gratiam ? Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere ? " Ne nobis fiat invidia, scito idem dicere Epicurum. Metrodorus certe ait solum sapientem referre gratiam scire

[12] Deinde idem admiratur, cum dicimus : "Solus sapiens scit amare. Solus sapiens amicus est." Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia. Deinde idem admiratur, quod dicimus fidem nisi in sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere, qui referre gratiam nescit?

[13] Desinant itaque infamare nos tam quam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies. Nemo referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus quoque, utcumque scit et quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas desit. Velle non discitur.

Перейти на страницу:

Похожие книги