Читаем Aeneis полностью

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit:Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandispraecipitant curae turbataque funere mens est,vota deum primo victor solvebat Eoo.Ingentem quercum decisis undique ramisconstituit tumulo fulgentiaque induit arma,Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,bellipotens: aptat rorantis sanguine cristastelaque trunca viri et bis sex thoraca petitumperfossumque locis clipeumque ex aere sinistraesubligat atque ensem collo suspendit eburnum.Tum socios, namque omnis eum stipata tegebatturba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:`Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,quod superest: haec sunt spolia et de rege superboprimitiae, manibusque meis Mezentius hic est.Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.Arma parate animis et spe praesumite bellum,nequa mora ignaros, ubi primum vellere signaadnuerint superi pubemque educere castris,impediat segnisve metu sententia tardet.Interea socios inhumataque corpora terraemandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.Ite,' ait, `egregias animas, quae sanguine nobishanc patriam peperere suo, decorate supremismuneribus, maestamque Evandri primus ad urbemmittatur Pallas, quem non virtutis egentemabstulit atra dies et funere mersit acerbo.'Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetesservabat senior, qui Parrhasio Evandroarmiger ante fuit, sed non felicibus aequetum comes auspiciis caro datus ibat alumno.Circum omnis famulumque manus Troianaque turbaet maestum Iliades crinem de more solutae.Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,ingentem gemitum tunsis ad sidera tolluntpectoribus, maestoque immugit regia luctu.Ipse caput nivei fultum Pallantis et oraut vidit levique patens in pectore vulnuscuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.`Tene,' inquit, `miserande puer, cum laeta veniret,invidit Fortuna mihi, ne regna videresnostra neque ad sedes victor veherere paternas?Non haec Evandro de te promissa parentidiscedens dederam, cum me complexus euntemmitteret in magnum imperium metuensque moneretacris esse viros, cum dura proelia gente.Et nunc ille quidem spe multum captus inanifors et vota facit cumulatque altaria donis:nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullisdebentem vano maesti comitamur honore.Infelix, nati funus crudele videbis!Hi nostri reditus expectatique triumphi!Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendisvulneribus pulsum adspicies nec sospite dirumoptabis nato funus pater. Ei mihi, quantumpraesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!'Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpusimperat et toto lectos ex agmine mittitmille viros, qui supremum comitentur honoremintersintque patris lacrimis, solacia luctusexigua ingentis, misero sed debita patri.Haud segnes alii crates et molle feretrumarbuteis texunt virgis et vimine quernoexstructosque toros obtentu frondis inumbrant.Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,qualem virgineo demessum pollice floremseu mollis violae seu languentis hyacinthi,cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:non iam mater alit tellus viresque ministrat.Tum geminas vestes auroque ostroque rigentisextulit Aeneas, quas illi laeta laborumipsa suis quondam manibus Sidonia Didofecerat et tenui telas discreverat auro.Harum unam iuveni supremum maestus honoreminduit arsurasque comas obnubit amictu,multaque praeterea Laurentis praemia pugnaeaggerat et longo praedam iubet ordine duci.Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbrisinferias, caeso sparsuros sanguine flammas,indutosque iubet truncos hostilibus armisipsos ferre duces inimicaque nomina figi.Ducitur infelix aevo confectus Acoetes:pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus orasternitur et toto proiectus corpore terrae.Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.Post bellator equus positis insignibus Aethonit lacrimans guttisque umectat grandibus ora.Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnusvictor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequunturTyrrhenique omnes et versis Arcades armis.Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:`Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida bellifata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,aeternumque vale.' Nec plura effatus ad altostendebat muros gressumque in castra ferebat.Iamque oratores aderant ex urbe Latina,velati ramis oleae veniamque rogantes:corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,redderet ac tumulo sineret succedere terrae;nullum cum victis certamen et aethere cassis;parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantisprosequitur venia et verbis haec insuper addit:`Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?Pacem me exanimis et Martis sorte peremptisoratis? Equidem et vivis concedere vellem.Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquithospitia et Turni potius se credidit armis.Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.Si bellum finire manu, si pellere Teucrosapparat, his mecum decuit concurrere telis:vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.'Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentesconversique oculos inter se atque ora tenebant.Tum senior semperque odiis et crimine Drancesinfensus iuveni Turno sic ore vicissimorsa refert: `O fama ingens, ingentior armisvir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?Iustitiaene prius mirer belline laborum?Nos vero haec patriam grati referemus ad urbemet te, siqua viam dederit fortuna, Latinoiungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.Quin et fatalis murorum attollere molessaxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.'Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.Bis senos pepigere dies et pace sequestraper silvas Teucri mixtique inpune Latinierravere iugis. Ferro sonat alta bipennifraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,robora nec cuneis et olentem scindere cedrumnec plaustris cessant vectare gementibus ornos.Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,Evandrum Evandrique domos et moenia replet,quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.Arcades ad portas ruere et de more vetustofunereas rapuere faces; lucet via longoordine flammarum et late discriminat agros.Contra turba Phrygum veniens plangentia iungitagmina. Quae postquam matres succedere tectisviderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.At non Evandrum potis est vis ulla tenere,sed venit in medios. Feretro Pallanta repostoprocubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,et via vix tandem vocis laxata dolore est.`Non haec, O Palla, dederas promissa parenti,cautius ut saevo velles te credere Marti;haud ignarus eram, quantum nova gloria in armiset praedulce decus primo certamine posset.Primitiae iuvenis miserae bellique propinquidura rudimenta et nulli exaudita deorumvota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx,felix morte tua neque in hunc servata dolorem!Contra ego vivendo vici mea fata, superstesrestarem ut genitor. Troum socia arma secutumobruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissematque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quasiunximus hospitio dextras: sors ista senectaedebita erat nostrae. Quod si immatura manebatmors natum, caesis Volscorum milibus anteducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.Quin ego non alio digner te funere, Palla,quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quamTyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.]Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,esset par aetas et idem si robur ab annis,Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?Vadite et haec memores regi mandata referte:quod vitam moror invisam Pallante perempto,dextera causa tua est, Turnum natoque patriquequam debere vides. Meritis vacat hic tibi solusfortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.'Aurora interea miseris mortalibus almamextulerat lucem, referens opera atque labores:iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchonconstituere pyras. Huc corpora quisque suorummore tulere patrum, subiectisque ignibus atrisconditur in tenebras altum caligine caelum.Ter circum accensos cincti fulgentibus armisdecurrere rogos, ter maestum funeris ignemlustravere in equis ululatusque ore dedere;spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:it caelo clamorque virum clangorque tubarum.Hic alii spolia occisis derepta Latinisconiciunt igni, galeas ensesque decorosfrenaque ferventisque rotas; pars munera nota,ipsorum clipeos et non felicia tela.Multa boum circa mactantur corpora Morti,saetigerosque sues raptasque ex omnibus agrisin flammam iugulant pecudes. Tum litore totoardentis spectant socios semustaque servantbusta neque avelli possunt, nox umida donecinvertit caelum stellis ardentibus aptum.Nec minus et miseri diversa in parte Latiniinnumeras struxere pyras, et corpora partimmulta virum terrae infodiunt avectaque partimfinitimos tollunt in agros urbique remittunt,cetera confusaeque ingentem caedis acervumnec numero nec honore cremant: tunc undique vasticertatim crebris conlucent ignibus agri.Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:maerentes altum cinerem et confusa ruebantossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororumpectora maerentum puerique parentibus orbidirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.ingravat haec saevus Drances solumque vocaritestatur, solum posci in certamina Turnum.Multa simul contra variis sententia dictispro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,multa virum meritis sustentat fama tropaeis.Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,ecce super maesti magna Diomedis ab urbelegati responsa ferunt: nihil omnibus actumtantorum impensis operum, nil dona neque aurumnec magnas valuisse preces, alia arma Latinisquaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.Fatalem Aenean manifesto numine ferriadmonet ira deum tumulique ante ora recentes.Ergo concilium magnum primosque suorumimperio accitos alta intra limina cogit.olli convenere fluuntque ad regia plenistecta viis. Sedet in mediis et maximus aevoet primus sceptris haud laeta fronte Latinus.Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,quae referant, fari iubet et responsa reposcitordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,et Venulus dicto parens ita farier infit:`Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castraatque iter emensi casus superavimus omniscontigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentisvictor Gargani condebat Iapygis agris.Postquam introgressi et coram data copia fandi,munera praeferimus, nomen patriamque docemus,qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.Auditis ille haec placido sic reddidit ore:«O fortunatae gentes, Saturnia regna,antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietossollicitat suadetque ignota lacessere bella?Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,quos Simois premat ille viros, infanda per orbemsupplicia et scelerum poenas expendimus omnes,vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervaesidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus.Militia ex illa diversum ad litus abactiAtrides Protei Menelaus adusque columnasexsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.Regna Neoptolemi referam versosque penatesIdomenei? Libycone habitantis litore Locros?Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivomconiugis infandae prima inter limina dextraoppetiit: devictam Asiam subsedit adulter.Invidisse deos, patriis ut redditus arisconiugium optatum et pulchram Calydona viderem?Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,et socii amissi petierunt aethera pennisfluminibusque vagantur aves, heu dira meorumsupplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunttempore, cum ferro caelestia corpora demensadpetii et Veneris violavi volnere dextram.Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas:nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellumPergama, nec veterum memini laetorve malorum.Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contracontulimusque manus: experto credite, quantusin clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.Si duo praeterea talis Idaea tulissetterra viros, ultro Inachias venisset ad urbesDardanus, et versis lugeret Graecia fatis.Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,Hectoris Aeneaeque manu victoria Graiumhaesit et in decimum vestigia rettulit annum.Ambo animis, ambo insignes praestantibus armishic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,qua datur; ast armis concurrant arma cavete.''Et responsa simul quae sint, rex optime, regisaudisti et quae sit magno sententia bello.'Vix ea legati, variusque per ora cucurritAusonidum turbata fremor: ceu saxa moranturcum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmurvicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.Ut primum placati animi et trepida ora quierunt,praefatus divos solio rex infit ab alto:`Ante equidem summa de re statuisse, Latini,et vellem et fuerat melius, non tempore talicogere concilium. cum muros adsidet hostis.Bellum importunum, cives, cum gente deoruminvictisque viris gerimus, quos nulla fatigantproelia: nec victi possunt absistere ferro.Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,ante oculos interque manus sunt omnia vestras.Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtusesse, fuit; toto certatum est corpore regni.Nunc adeo quae sit dubiae sententia mentiexpediam et paucis, animos adhibete, docebo.Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,longus in occasum, finis super usque Sicanos;Aurunci Rutulique serunt et vomere durosexercent colles atque horum asperrima pascunt.Haec omnis regio et celsi plaga pinea montiscedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequasdicamus leges sociosque in regna vocemus.Considant, si tantus amor, et moenia condant.Sin alios finis aliamque capessere gentemest animus possuntque solo decedere nostro:bis denas Italo texamus robore navisseu pluris complere valent, iacet omnis ad undammateries, ipsi numerumque modumque carinispraecipiant, nos aera manus navalia demus.Praeterea qui dicta ferant et foedera firmentcentum oratores prima de gente Latinosire placet pacisque manu praetendere ramos,munera portantis aurique eborisque talentaet sellam regni trabeamque insignia nostri.Consulite in medium et rebus succurrite fessis.'Tum Drances idem infensus, quem gloria Turniobliqua invidia stimulisque agitabat amaris,largus opum et lingua melior, sed frigida bellodextera, consiliis habitus non futilis auctor,seditione potens (genus huic materna superbumnobilitas dabat, incertum de patre ferebat),surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:`Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentemconsulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur,quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.Det libertatem fandi flatusque remittatcuius ob auspicium infaustum moresque sinistros(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)lumina tot cecidisse ducum totamque videmusconsedisse urbem luctu, dum Troia temptatcastra fugae fidens et caelum territat armis.Unum etiam donis istis, quae plurima mittiDardanidis dicique iubes, unum, optime regum,adicias nec te ullius violentia vincat,quin natam egregio genero dignisque hymenaeisdes, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.Quod si tantus habet mentes et pectora terror,ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.Quid miseros totiens in aperta pericula civesproicis, O Latio caput horum et causa malorum?Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et essenil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,pone animos et pulsus abi. Sat funera fusividimus ingentis et desolavimus agros.Aut si fama movet, si tantum pectore roburconcipis et si adeo dotalis regia cordi est,aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,nos animae viles, inhumata infletaque turba,sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis,si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,qui vocat.'Talibus exarsit dictis violentia Turni;dat gemitum rumpitque has imo pectore voces`Larga quidem, Drance, semper tibi copia fanditum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatisprimus ades. Sed non replenda est curia verbis,quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostemagger murorum nec inundant sanguine fossae.Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timorisargue tu, Drance, quando tot stragis acervosTeucrorum tua dextra dedit passimque tropaeisinsignis agros. Possit quid vivida virtus,experiare licet; nec longe scilicet hostesquaerendi nobis: circumstant undique muros.Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavorsventosa in lingua pedibusque fugacibus istissemper erit?Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsumarguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrimsanguine et Evandri totam cum stirpe videbitprocubuisse domum atque exutos Arcadas armis?Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingenset quos mille die victor sub Tartara misi,inclusus muris hostilique aggere saeptus.«Nulla salus bello.'' Capiti cane talia, demens,Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magnone cessa turbare metu atque extollere viresgentis bis victae, contra premere arma Latini.Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,nunc et Tydides et Larissaeus Achilles,amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingitartificis scelus et formidine crimen acerbat.Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri,amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,si tam deserti sumus et semel agmine versofunditus occidimus neque habet Fortuna regressum?oremus pacem et dextras tendamus inertis.Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset!Ille mihi ante alios fortunatusque laborumegregiusque animi, qui, nequid tale videret,procubuit moriens et humum semel ore momordit.Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventusauxilioque urbes Italae populique supersunt,sin et Troianis cum multo gloria venitsanguine, sunt illis sua funera parque per omnistempestas: cur indecores in limine primodeficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus?Multa dies variisque labor mutabilis aevirettulit in melius, multos alterna revisenslusit et in solido rursus Fortuna locavit.Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:at Messapus erit felixque Tolumnius et quostot populi misere duces, nec parva sequeturgloria delectos Latio et Laurentibus agris.Est et Volscorum egregia de gente Camilla,agmen agens equitum et florentis aere catervas.Quod si me solum Teucri in certamina poscuntidque placet tantumque bonis communibus obsto,non adeo has exosa manus Victoria fugit,ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillemfactaque Vulcani manibus paria induat armaille licet. Vobis animam hanc soceroque LatinoTurnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,devovi.»Solum Aeneas vocat'': et vocet oro,nec Drances potius, sive est haec ira deorum,morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.'Illi haec inter se dubiis de rebus agebantcertantes; castra Aeneas aciemque movebat:nuntius ingenti per regia tecta tumultuecce ruit magnisque urbem terroribus implet,instructos acie Tiberino a flumine TeucrosTyrrhenamque manum totis descendere campis.Extemplo turbati animi concussaque vulgipectora et adrectae stimulis haud mollibus irae.Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,flent maesti mussantque patres. Hic undique clamordissensu vario magnus se tollit in aurashaud secus atque alto in luco cum forte catervaeconsedere avium piscosove amne Padusaedant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.`Immo,' ait, `O cives' adrepto tempore, `Turnus,'`cogite concilium et pacem laudate sedentes:illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutuscorripuit sese et tectis citus extulit altis.`Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos,duc,' ait, `et Rutulos. Equitem Messapus in armiset cum fratre Coras latis diffundite campis.Pars aditus urbis firmet turrisque capessat,cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'Ilicet in muros tota discurritur urbe.Consilium ipse pater et magna incepta Latinusdeserit ac tristi turbatus tempore differtmultaque se incusat, qui non adceperit ultroDardanium Aenean generumque adsciverit urbi.Praefodiunt alii portas aut saxa sudesquesubvectant. Bello dat signum rauca cruentumbucina. Tum muros varia cinxere coronamatronae puerique: vocat labor ultimus omnis.Nec non ad templum summasque ad Palladis arcessubvehitur magna matrum regina catervadona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,causa mali tanti, oculos deiecta decoros.Succedunt matres et templum ture vaporantet maestas alto fundunt de limine voces:`Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,frange manu telum Phrygii praedonis et ipsumpronum sterne solo portisque effunde sub altis.'Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenishorrebat squamis surasque incluserat auro,tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensemfulgebatque alta decurrens aureus arce,exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclistandem liber equus campoque potitus apertoaut ille in pastus armentaque tendit equarumaut adsuetus aquae perfundi flumine notoemicat adrectisque fremit cervicibus alteluxurians, luduntque iubae per colla, per armos.Obvia cui Volscorum acie comitante Camillaoccurrit portisque ab equo regina sub ipsisdesiluit, quam tota cohors imitata relictisad terram defluxit equis; tum talia fatur:`Turne, sui merito siqua est fiducia forti,audeo et Aeneadum promitto occurrere turmaesolaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.Me sine prima manu temptare pericula bellitu pedes ad muros subsiste et moenia serva.'Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:`O decus Italiae virgo, quas dicere gratesquasve referre parem? Sed nunc, est omnia quandoiste animus supra, mecum partire laborem.Aeneas, ut fama fidem missique reportantexploratores, equitum levia improbus armapraemisit, quaterent campos; ipse ardua montisper deserta iugo superans adventat ad urbem.Furta paro belli convexo in tramite silvae?ut bivias armato obsidam milite fauces.Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;tecum acer Messapus erit turmaeque LatinaeTiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictishortatur sociosque duces et pergit in hostem.Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudiarmorumque dolis, quam densis frondibus atrumurget utrimque latus, tenuis quo semita ducitangustaeque ferunt fauces aditusque maligni.Hanc super in speculis summoque in vertice montisplanities ignota iacet tutique receptus,seu dextra laevaque velis occurrere pugnae,sive instare iugis et grandia volvere saxa.Huc iuvenis nota fertur regione viarumarripuitque locum et silvis insedit iniquis.Velocem interea superis in sedibus Opim,unam ex virginibus sociis sacraque caterva,compellabat et has tristis Latonia vocesore dabat: `Graditur bellum ad crudele Camilla,O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,cara mihi ante alias.' Neque enim novus iste Dianaevenit amor subitaque animum dulcedine movit.Pulsus ob invidiam regno viresque superbasPriverno antiqua Metabus cum excederet urbe,infantem fugiens media inter proelia bellisustulit exsilio comitem matrisque vocavitnomine Casmillae mutata parte Camillam.Ipse sinu prae se portans iuga longa petebatsolorum nemorum: tela undique saeva premebantet circumfuso volitabant milite Volsci.Ecce fugae medio summis Amasenus abundansspumabat ripis: tantus se nubibus imberruperat. Ille, innare parans, infantis amoretardatur caroque oneri timet. Omnia secumversanti subito vix haec sententia sedit.Telum immane manu valida quod forte gerebatbellator, solidum nodis et robore cocto,huic natam, libro et silvestri subere clausam,implicat atque habilem mediae circumligat hastae;quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:`Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,ipse pater famulam voveo; tua prima per aurastela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.Dixit et adducto contortum hastile lacertoimmittit: sonuere undae, rapidum super amneminfelix fugit in iaculo stridente Camilla.At Metabus, magna propius iam urgente caterva,dat sese fluvio atque hastam cum virgine victorgramineo donum Triviae de caespite vellit.Non illum tectis ullae, non moenibus urbesaccepere neque ipse manus feritate dedisset:pastorum et solis exegit montibus aevom.Hic natam in dumis interque horrentia lustraarmentalis equae mammis et lacte ferinonutribat, teneris immulgens ubera labris.Utque pedum primis infans vestigia plantisinstiterat, iaculo palmas armavit acutospiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.Pro crinali auro, pro longae tegmine pallaetigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.Tela manu iam tum tenera puerilia torsitet fundam tereti circum caput egit habenaStrymoniamque gruem aut album deiecit olorem.Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matresoptavere nurum: sola contenta Dianaaeternum telorum et virginitatis amoremintemerata colit. `Vellem haud correpta fuissetmilitia tali, conata lacessere Teucros:cara mihi comitumque foret nunc una mearum.Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,abere, nympha, polo finisque invise Latinos,tristis ubi infausto committitur omine pugna.Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:hac quicumque sacrum violarit volnere corpus,Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.Post ego nube cava miserandae corpus et armainspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'Dixit; at illa levis caeli delapsa per aurasinsonuit, nigro circumdata turbine corpus.At manus interea muris Troiana propinquatEtruscique duces equitumque exercitus omnis,compositi numero in turmas. Fremit aequore totoinsultans sonipes et pressis pugnat habenishuc conversus et huc; tum late ferreus hastishorret ager campique armis sublimibus ardent.Nec non Messapus contra celeresque Latiniet cum fratre Coras et virginis ala Camillaeadversi campo apparent hastasque reductisprotendunt longe dextris et spicula vibrant,adventusque virum fremitusque ardescit equorum.Iamque intra iactum teli progressus uterquesubstiterat: subito erumpunt clamore furentisqueexhortantur equos; fundunt simul undique telacrebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteusconixi incurrunt hastis primique ruinadant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantumpectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteusfulminis in morem aut tormento ponderis actipraecipitat longe et vitam dispergit in auras.Extemplo turbatae acies, versique Latinireiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.Iamque propinquabant portis, rursusque Latiniclamorem tollunt et mollia colla reflectunt:hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontusnunc ruit ad terram scopulusque superiacit undaspumeus extremamque sinu perfundit arenam,nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbenssaxa fugit litusque vado labente relinquit:bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,bis reiecti armis respectant terga tegentes.Tertia sed postquam congressi in proelia totasimplicuere inter se acies legitque virum vir:tum vero et gemitus morientum et sanguine in altoarmaque corporaque et permixti caede virorumsemianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactatvulneris impatiens arrecto pectore crura:volvitur ille excussus humi. Catillus Iollaningentemque animis, ingentem corpore et armisdeicit Herminium, nudo cui vertice fulvacaesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:tantus in arma patet. Latos huic hasta per armosacta tremit duplicatque virum transfixa dolore.Funditur ater ubique cruor; dant funera ferrocertantes pulchramque petunt per vulnera mortem.At medias inter caedes exsultat Amazon,unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,et nunc lenta manu spargens hastilia denset,nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit,spicula converso fugientia dirigit arcu.At circum lectae comites, Larinaque virgoTullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem,Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilladelegit pacisque bonas bellique ministras:quales Threiciae cum flumina Thermodontispulsant et pictis bellantur Amazones armisseu circum Hippolyten, seu cum se Martia curruPenthesilea refert, magnoque ululante tumultufeminea exsultant lunatis agmina peltis.Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis?Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertumadversi longa transverberat abiete pectus:sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentammandit humum moriensque suo se in volnere versat.Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenassuffosso revolutus equo dum colligit, alterdum subit ac dextram labenti tendit inermem,praecipites pariterque ruunt. His addit AmastrumHippotaden, sequiturque incumbens eminus hastaTereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque;quotque emissa manu contorsit spicula virgo,tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armisignotis et equo venator Iapyge fertur,cui pellis latos umeros erepta iuvencopugnatori operit, caput ingens oris hiatuset malae texere lupi cum dentibus albis,agrestisque manus armat sparus; ipse catervisvertitur in mediis et toto vertice supra est.Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,traicit et super haec inimico pectore fatur:`Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?Advenit qui vestra dies muliebribus armisverba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrummanibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrumcorpora, sed Buten aversum cuspide fixitloricam galeamque inter, qua colla sedentislucent et laevo dependet parma lacerto,Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbemeludit gyro interior sequiturque sequentem,tum validam perque arma viro perque ossa securimaltior exsurgens oranti et multa precanticongeminat: vulnus calido rigat ora cerebro.Incidit huic subitoque aspectu territus haesitAppenninicolae bellator filius Auni,haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnaeposse neque instantem reginam avertere cernit,consilio versare dolos ingressus et astuincipit haec: `Quid tam egregium, si femina fortifidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequomecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri:iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.'Dixit, at illa furens acrique adcensa doloretradit equum comiti paribusque resistit in armis,ense pedes nudo puraque interrita parma.At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,haud mora, conversisque fugax aufertur habenisquadrupedemque citum ferrata calce fatigat.`Vane Ligus frustraque animis elate superbis,nequiquam patrias temptasti lubricus artis,nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,'haec fatur virgo et pernicibus ignea plantistransit equum cursu frenisque adversa prehensiscongreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:quam facile accipiter saxo sacer ales ab altoconsequitur pennis sublimem in nube columbamcomprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.At non haec nullis hominum sator atque deorumobservans oculis summo sedet altus Olympo:Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saevasuscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchonfertur equo variisque instigat vocibus alas,nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.`Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertesTyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?Femina palantis agit atque haec agmina vertit!Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?At non in Venerem segnes nocturnaque bellaaut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,exspectate dapes et plenae pocula mensae,hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspexnuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!'Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse,concitat et Venulo adversum se turbidus infertdereptumque ab equo dextra complectitur hostemet gremium ante suum multa vi concitus aufert.Tollitur in caelum clamor, cunctique Latiniconvertere oculos. Volat igneus aequore Tarchonarma virumque ferens; tum summa ipsius ab hastadefringit ferrum et partis rimatur apertas,qua vulnus letale ferat; contra ille repugnanssustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.Utque volans alte raptum cum fulva draconemfert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,saucius at serpens sinuosa volumina versatadrectisque horret squamis et sibilat ore,arduus insurgens; illa haud minus urget obuncoluctantem rostro, simul aethera verberat alis:haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchonportat ovans. Ducis exemplum eventumque secutiMaeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arrunsvelocem iaculo et multa prior arte Camillamcircuit et quae sit fortuna facillima, temptat.Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererratundique circuitum et certam quatit improbus hastam.Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdosinsignis longe Phrygiis fulgebat in armisspumantemque agitabat equum, quem pellis aenisin plumam squamis auro conserta tegebat.Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;aureus ex umeris erat arcus et aurea vaticassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantiscarbaseos fulvo in nodum collegerat auropictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.Hunc virgo, sive ut templis praefigeret armaTroia, captivo sive ut se ferret in aurovenatrix, unum ex omni certamine pugnaecaeca sequebatur totumque incauta per agmenfemineo praedae et spoliorum ardebat amore,telum ex insidiis cum tandem tempore captoconcitat et superos Arruns sic voce precatur:`Summe deum, sancti custos Soractis Apollo,quem primi colimus, cui pineus ardor acervopascitur et medium freti pietate per ignemcultores multa premimus vestigia pruna,da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeumvirginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudemfacta ferent): haec dira meo dum vulnere pestispulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.Audiit et voti Phoebus succedere partemmente dedit, partem volucris dispersit in auras:sterneret ut subita turbatam morte Camillam,adnuit oranti; reducem ut patria alta videret,non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,convertere animos acris oculosque tulerecuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec auraenec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,hasta sub exsertam donec perlata papillamhaesit virgineumque alte bibit acta cruorem.Concurrunt trepidae comites dominamque ruentemsuscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastaecredere nec telis occurrere virginis audet.Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,continuo in montis sese avius abdidit altosocciso pastore lupus magnove iuvenco,conscius audacis facti, caudamque remulcenssubiecit pavitantem utero silvasque petivit:haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arrunscontentusque fuga mediis se immiscuit armis.Illa manu moriens telum trahit, ossa sed interferreus ad costas alto stat vulnere mucro:labitur exsanguis, labuntur frigida letolumina, purpureus quondam color ora reliquit.Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unamadloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,quicum partiri curas; atque haec ita fatur:`Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbumconficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:succedat pugnae Troianosque arceat urbe.Iamque vale.' Simul his dictis linquebat habenas,ad terram non sponte fluens. Tum frigida totopaulatim exsolvit se corpore lentaque collaet captum leto posuit caput, arma relinquunt,vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.Tum vero immensus surgens ferit aurea clamorsidera: deiecta crudescit pugna Camilla,incurrunt densi simul omnis copia TeucrumTyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.At Triviae custos iamdudum in montibus Opisalta sedet summis spectatque interrita pugnas.Utque procul medio iuvenum in clamore furentumprospexit tristi multatam morte Camillam,ingemuitque deditque has imo pectore voces:`Heu nimium, virgo, nimium crudele luistisupplicium, Teucros conata lacessere bello!Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianamprofuit aut nostras umero gessisse sagittas.Non tamen indecorem tua te regina reliquitextrema iam in morte, neque hoc sine nomine letumper gentis erit aut famam patieris inultae.Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,morte luet merita.' Fuit ingens monte sub altoregis Dercenni terreno ex aggere bustumantiqui Laurentis opacaque ilice tectum:hic dea se primum rapido pulcherrima nisusistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,`Cur,' inquit, `diversus abis? Huc dirige gressum,huc periture veni, capias ut digna Camillaepraemia. Tune etiam telis moriere Dianae?'dixit, et aurata volucrem Threissa sagittamdeprompsit pharetra cornuque infensa tetenditet duxit longe, donec curvata coirentinter se capita et manibus iam tangeret aequis,laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.Extemplo teli stridorem aurasque sonantisaudiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.Illum exspirantem socii atque extrema gementemobliti ignoto camporum in pulvere linquunt,Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.Prima fugit domina amissa levis ala Camillae;turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinasdisiectique duces desolatique maniplituta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentissustentare valet telis aut sistere contra,sed laxos referunt umeris languentibus arcus,quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.Volvitur ad muros caligine turbidus atrapulvis, et e speculis percussae pectora matresfemineum clamorem ad caeli sidera tollunt.Qui cursu portas primi inrupere patentis,hos inimica super mixto premit agmine turba;nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,moenibus in patriis atque inter tuta domorumconfixi exspirant animas. Pars claudere portas:nec sociis aperire viam nec moenibus audentaccipere orantis, oriturque miserrima caedesdefendentum armis aditus inque arma ruentum.Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentumpars in praecipitis fossas urgente ruinavolvitur, immissis pars caeca et concita frenisarietat in portas et duros obice postis.Ipsae de muris summo certamine matres,monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam,tela manu trepidae iaciunt ac robore durostipitibus ferrum sudibusque imitantur obustispraecipites primaeque mori pro moenibus ardent.Interea Turnum in silvis saevissimus impletnuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,ingruere infensos hostis et Marte secundoomnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt,deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.Vix e conspectu exierat campumque tenebat,cum pater Aeneas saltus ingressus apertosexsuperatque iugum silvaque evadit opaca.Sic ambo ad muros rapidi totoque ferunturagmine nec longis inter se passibus absunt;ac simul Aeneas fumantis pulvere camposprospexit longe Laurentiaque agmina vidit,et saevum Aenean adgnovit Turnus in armisadventumque pedum flatusque audivit equorum.Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hiberotinguat equos noctemque die labente reducat:considunt castris ante urbem et moenia vallant.
Перейти на страницу:

Похожие книги

12 великих комедий
12 великих комедий

В книге «12 великих комедий» представлены самые знаменитые и смешные произведения величайших классиков мировой драматургии. Эти пьесы до сих пор не сходят со сцен ведущих мировых театров, им посвящено множество подражаний и пародий, а строчки из них стали крылатыми. Комедии, включенные в состав книги, не ограничены какой-то одной темой. Они позволяют посмеяться над авантюрными похождениями и любовным безрассудством, чрезмерной скупостью и расточительством, нелепым умничаньем и закостенелым невежеством, над разнообразными беспутными и несуразными эпизодами человеческой жизни и, конечно, над самим собой…

Александр Васильевич Сухово-Кобылин , Александр Николаевич Островский , Жан-Батист Мольер , Коллектив авторов , Педро Кальдерон , Пьер-Огюстен Карон де Бомарше

Драматургия / Проза / Зарубежная классическая проза / Античная литература / Европейская старинная литература / Прочая старинная литература / Древние книги