Читаем Анатомия Меланхолии полностью

offam sequentes, psittacorum more, in praedae spem quidvis effutiunt: obsecundantes parasiti (Erasmus ait) quidvis docent, dicunt, scribunt, suadent, et contra conscientiam probant, non ut salutarem reddant gregem, sed ut magnificam sibi parent fortunam. Opiniones quasvis et decreta contra verbum Dei astruunt, ne non offendant patronum, sed ut retineant favorem procerum, et populi pluasum, sibique ipsis opes accumulent. Eo etenim plerumque animo ad Theologiam accedunt, non ut rem divinam; sed ut suam facient; non ad Ecclesiae bonum promovendum, sed expilandum; quaerentes, quod Paulus ait, non quae Jesu Christi, sed quae sua, non Domini thesaurum, sed ut sibi, suisque thesaurizent. Nec tantum iis, qui vilioris fortunae, et abjectae sortis sunt, hoc in usu est: sed et medios, summos, elatos, ne dicam Episcopos, hoc malum invasit. Dicite pontifices, in sacris quid facit aurum? Summos saepe viros transversos agit avaritia, et qui reliquis morum probitate praelucerent; hi facem praeferunt ad simoniam, et in corruptionis hunc scopulum impingentes, non tondent pecus, sed deglubunt, et quocunque se conferunt, expilant, exhauriunt, abradunt, magnum famae suoe, si non animae, naufragium facientes: ut non ab infimis ad summos, sed a summis ad infimos malum promanasse videatur, et illud verum sit quod ille olim lusit, Emerat ille prius, vendere jure potest. Simoniacus enim (quod cum Leone dicam) gratiam non accepit, si non accipit, non habet, et si non habet, nec gratus potest esse. Tantum enim absunt istorum nonnulli, qui ad clavum sedent a promovendo reliquos, ut penitus impediant, probe sibi conscii, quibus artibus illic pervenerint. Nam qui ob literas emersisse illos credat, desipit: qui vero ingenii, eruditionis, experientiae, probitatis, pietatis et Musarum id esse pretium putat (quod olim revera fuit, hodie promittitur) planissime insanit. Utcunque vel undecunque malum hoc originem ducat, non ultra quoeram, ex his primordiis coepit vitiorum colluvies, omnis calamitas, omne miseriarum agmen in Ecclesiam invehitur. Hinc tam frequens simonia, hinc ortoe querelae, fraudes, imposturae, ab hoc fonte se derivarunt omnes nequitiae. Ne quid obiter dicam de ambitione, adulatione plusquam aulica, ne tristi domicoenio laborent, de luxu, de foedo nonnunquam vitae exemplo, quo nonnullos offendunt, de compotatione Sybaritica, etc. Hinc ille squalor academicus, tristes hac tempestate Camenae, quum quivis homunculus artium ignarus, his artibus assurgat, hunc in modum promoveatur et ditescat, ambitiosis appellationibus insignis, et multis dignitatibus augustus, vulgi oculos perstringat, bene se habeat, et grandia gradiens majestatem quandam ac amplitudinem prae se ferens, miramque sollicitudinem, barba reverendos, toga nitidus, purpura coruscus, supellectilis splendore et famulorum numero maxime conspicuus. Quales statuae (quod ait ille) quae sacris in aedibus columnis imponuntur, velut oneri cedentes videntur, ac si insudarent, quum revera sensu sint carentes, et nihil saxeam adjuvent firmitatem: Atlantes videri volunt, quum sint statuae lapideae, umbratiles revera homunciones, fungi forsan et bardi, nihil a saxo differentes. Quum interim docti viti, et vitae sanctioris ornamentis praediti, qui aestum diei sustinent, his iniqua sorte serviant, minimo forsan salario contenti, puris nominibus nuncupati, humiles, obscuri, multoque digniores licet, egentes, inhonorati vitam privam privatam agant, tenuique sepulti sacerdotio, vel in collegiis suis in oeternum incarcerati, inglorie delitescant. Sed nolo diutius hanc movere sentinam. Hinc illae lacrimae, lugubris Musaruim habitus, hinc ipsa religio (quod cum Sesellio dicam) in ludibrium et contemptum adducitur, abjectum sacerdotium (atque haec ubi fiunt, ausim dicere, et putidum putidi dicterium de clero usurpare) putidum vulgus, inops, rude, sordidum, melancholicum, miserum, despicabile, contemnendum.

Перейти на страницу:

Похожие книги

12 великих трагедий
12 великих трагедий

Книга «12 великих трагедий» – уникальное издание, позволяющее ознакомиться с самыми знаковыми произведениями в истории мировой драматургии, вышедшими из-под пера выдающихся мастеров жанра.Многие пьесы, включенные в книгу, посвящены реальным историческим персонажам и событиям, однако они творчески переосмыслены и обогащены благодаря оригинальным авторским интерпретациям.Книга включает произведения, созданные со времен греческой античности до начала прошлого века, поэтому внимательные читатели не только насладятся сюжетом пьес, но и увидят основные этапы эволюции драматического и сценаристского искусства.

Александр Николаевич Островский , Иоганн Вольфганг фон Гёте , Оскар Уайльд , Педро Кальдерон , Фридрих Иоганн Кристоф Шиллер

Драматургия / Проза / Зарубежная классическая проза / Европейская старинная литература / Прочая старинная литература / Древние книги
Стилист
Стилист

Владимир Соловьев, человек, в которого когда-то была влюблена Настя Каменская, ныне преуспевающий переводчик и глубоко несчастный инвалид. Оперативная ситуация потребовала, чтобы Настя вновь встретилась с ним и начала сложную психологическую игру. Слишком многое связано с коттеджным поселком, где живет Соловьев: похоже, здесь обитает маньяк, убивший девятерых юношей. А тут еще в коттедже Соловьева происходит двойное убийство. Опять маньяк? Или что-то другое? Настя чувствует – разгадка где-то рядом. Но что поможет найти ее? Может быть, стихи старинного японского поэта?..

Александра Борисовна Маринина , Александра Маринина , Василиса Завалинка , Василиса Завалинка , Геннадий Борисович Марченко , Марченко Геннадий Борисович

Детективы / Проза / Незавершенное / Самиздат, сетевая литература / Попаданцы / Полицейские детективы / Современная проза