Annales Vedastini
Anno Domini DCCCLXXIIII. Karolus rex Andegavis civitate Nortmannos obsedit, sed pessimorum consilio acceptis obsidibus inlesos abire permisit. In illis etiam diebus plaga locustarum facta.
Anno Domini DCCCLXXV. Hludowicus imperator obiit, Karolusque rex Italiam perrexit, et pars maxima multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit. Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.
Anno Domini DCCCLXXVI. Karolus rex die nativitatis Domini nostri a praedicto Iohanne papa accepit benedictionem imperialem multisque muneribus honoravit sanctum Petrum et praedictum papam, atque dehinc benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam. Mortuo dehinc Hludowico fratre suo, pessimo usus consilio regnum ipsius, quod suis filiis pater reliquit, invasit, Aquisgrani palatium cum multitudine venit, sed non ita ut debuit. Inde Coloniam perrexit; et Hludowicus nepos eius ad eum legatos misit pacis gratia, sed quod petiere non impetrantes ad eum, a quo missi sunt, rediere. Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum. Actum est hoc proelium Nonis Octobr. indictione X. Interim, dum haec aguntur, Dani seu Nortmanni, piraticam exercentes, Sequanam ingressi incendiis et occisione regnum Francorum crudeliter devastant. Contra quos Karolus exercitum dirigit, sed nil utiliter egere. Unde de redemptione regni cogitare coepit.
Anno Domini DCCCLXXVII. Misitque legatos, qui cum Nortmannis tractarent, ut munerati e regno eius abirent. Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum dat, ut ab hac liberarentur clade. Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum. Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt. At hi qui in Francia remanserant dato tributo Danos e regno abire coegerunt. Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri. Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum. Ipse vero per Alpes Provintiae in Franciam repedare voluit, sed, ut dicitur, a quodam Sedechia Iudaeo potionatus in loco qui dicitur Nantua intra Alpes posito II. Non. Octobr. indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II. vitam finivit praesentem. Corpus vero eius in eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod postea per diversa loca translatum est. Franci vero mense Decembrio Compendio palatio adunati Hludowicum filium eius in regnum statuunt.
Anno Domini DCCCLXXVIII. Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos. Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit, mutuoque se salutaverunt. Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit. Ibi etiam Bernardus dux Augustudunensium de infidelitate convincitur. Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam. Hludowicus etiam rex, filius Hludowici, legatos misit ad Hludowicum regem, ut sibi Aristallio occurreret pacis gratia. Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt. Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII. indictione XII.