Читаем De philosophiae consolatione полностью

Quicumque solam mente praecipiti petitSummumque credit gloriam,Late patentes aetheris cernat plagasArtumque terrarum situm;Breuem replere non ualentis ambitumPudebit aucti nominis.Quid, o superbi, colla mortali iugoFrustra leuari gestiunt?Licet remotos fama per populos meansDiffusa linguas explicetEt magna titulis fulgeat claris domus,Mors spernit altam gloriam,Inuoluit humile pariter et celsum caputAequatque summis infima.Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent,Quid Brutus aut rigidus Cato?Signat superstes fama tenuis pauculisInane nomen litteris.Sed quod decora nouimus uocabulaNum scire consumptos datur?Iacetis ergo prorsus ignorabilesNec fama notos efficit.Quodsi putatis longius uitam trahiMortalis aura nominis,Cum sera uobis rapiet hoc etiam diesIam uos secunda mors manet. XV

Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes: est aliquando cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. Nondum forte quid loquar intellegis; mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam uerbis explicare uix queo. Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam; illa enim semper specie felicitatis, cum uidetur blanda, mentitur, haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis, felicitatis absoluit; itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit. Quanti hoc integer et, ut uidebaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere: quod pretiosissimum diuitiarum genus est, amicos inuenisti.

XVIQuod mundus stabili fideConcordes uariat uices,Quod pugnantia seminaFoedus perpetuum tenent,Quod Phoebus roseum diemCurru prouehit aureo,Ut quas duxerit HesperosPhoebe noctibus imperet,Ut fluctus auidum mareCerto fine coherceat,Ne terris liceat uagisLatos tendere terminos,Hanc rerum seriem ligatTerras ac pelagus regensEt caelo imperitans amor.Hic si frena remiserit,Quicquid nunc amat inuicemBellum continuo geretEt quam nunc socia fidePulchris motibus incitantCertent soluere machinam.Hic sancto populos quoqueIunctos foedere continet,Hic et coniugii sacrumCastis nectit amoribus,Hic fidis etiam suaDictat iura sodalibus.O felix hominum genus,Si uestros animos amorQuo caelum regitur regat! <p>Liber Tertius</p>I
Перейти на страницу:

Похожие книги

Что такое «собственность»?
Что такое «собственность»?

Книга, предлагаемая вниманию читателя, содержит важнейшие работы французского философа, основоположника теории анархизма Пьера Жозефа Прудона (1809–1865): «Что такое собственность? Или Исследование о принципе права и власти» и «Бедность как экономический принцип». В них наиболее полно воплощена идея Прудона об идеальном обществе, основанном на «синтезе общности и собственности», которое он именует обществом свободы. Ее составляющие – равенство (условий) и власть закона (но не власть чьей–либо воли). В книгу вошло также посмертно опубликованное сочинение Прудона «Порнократия, или Женщины в настоящее время» – социологический этюд о роли женщины в современном обществе, ее значении в истории развития человечества. Эти работ Прудона не издавались в нашей стране около ста лет.В качестве приложения в книгу помещены письмо К. Маркса И.Б. Швейцеру «О Прудоне» и очерк о нем известного экономиста, историка и социолога М.И. Туган–Барановского, а также выдержки из сочинений Ш.О. Сен–Бёва «Прудон, его жизнь и переписка» и С. — Р. Тайлландье «Прудон и Карл Грюн».Издание снабжено комментариями, указателем имен (в fb2 удалён в силу физической бессмысленности). Предназначено для всех, кто интересуется философией, этикой, социологией.

Пьер Жозеф Прудон

Философия / Образование и наука