Tum illa: uetus, inquit, haec est de prouidentia querela M.que Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri; quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moueris expendero. Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt? Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum?
Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam. Num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio ueniunt ad necessitatem cogantur? — Minime. — Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit, ut opinor, eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas. Sed praescienta, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret; omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat; alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.