Также, не зная меры, тот Дракулиа людей того воеводы Дана, которые, как известно, были убиты, не замедлил насадить на колья. (И) также всех женщин, которых тот Дракулиа смог поймать, он сходным образом насадил, (и) детей тех женщин к груди (матерей) привязал. И это (тоже сделал) потому, что не знал меры, и как предостережение христианам весьма жестокое[3]
.(Отправлено) из Пешта, (написано) в ближайший вторник после Октавы Пасхи (т.е. 22-го апреля). Год Господень 1460.
Оригинальный латинский текст:
Salutem cum promptitudine famulatus. Noveritis, quod fama, quae viget apud nos, est ista: ut Serenissimus rex Matthias die crastino descendere vult usque Chanadinum, nec-non spectabilis vir Michael Szilagyi ibidem cum eodem Rege facie ad faciem comparebunt, pacemque et concordiam plenariam constituere non postponent.
Item veraciter percepi, et est verissimum, quod ex voluntate eiusdem Michaelis Szilagyi dictus dominus rex Matthias omnes illos, qui usque ad 12, qui videlicet eidem Regi consultores fuerunt, eisdem licentiam dedit, ac de Curia sua exclusit.
Item est verum, quod in praesenti wajvoda Draculya dictus habuit conflictum cum wajvoda Dann dicto, ita videlicet, quod ex hominibus Wajvoda Dann solummodo septem a nece miserrima liberati sunt, ac solus in captivitatem incidendo, idem Draculya eundem decollare fecit.
Item propter enormitatem idem Draculya homines eiusdem wajvodae Dann, qui scilicet fuerunt interfecti, in palum trahere non prostposuit. Item idem Draculya omnes mulieres, quas arripere potuit, similiter in palum trahere fecit, pueros earundem in pectore ligando. Et hoc propter enormitatem, et in praejudicium Christianorum valde magnum.
Ex Pesth feria tertia proxima post dominicam Quafimodo Anno Domini 1460.