Читаем Historia langobardorum полностью

58. Tunc rex Liutprandus Beneventum perveniens, Gisulfum, suum nepotem, iterum in loco proprio ducem constituit. Rebusque ita conpositis, ad suum palatium remeavit. Hic gloriosissimus rex multas in Christi honore per singula loca ubi degere solebat basilicas construxit. Hic monasterium beati Petri, quod foras muros Ticinensis civitatis situm est et Coelum Aureum appellatur, instituit. In summa quoque Bardonis Alpe monasterium quod Bercetum dicitur aedificavit. In Olonna nihilominus suo proastio miro opere in honore sancti Anastasii martyris Christi domicilium statuit, in quo et monasterium fecit. Pari etiam modo multa per loca singula divina templa instituit. Intra suum quoque palatium oraculum domini Salvatoris aedificavit, et quod nulli alii reges habuerant, sacerdotes et clericos instituit, qui ei cotidie divina officia decantarent. Huius regis temporibus fuit in loco cui Forum nomen est, iuxta fluvium Tanarum, vir mirae sanctitatis Baodolinus nomine, qui multis miraculis, Christi gratia suffragante, refulsit. Qui saepe futura praedixit, absentia quoque quasi praesentia nuntiavit. Denique cum rex Liutprand in Urbem silvam venatum isset, unus ex eius comitibus cervum sagitta percutere nisus, eiusdem regis nepotem, hoc est sororis eius filium, Aufusum nomine, nolens sauciavit. Quod rex cernens valde enim eundem puerum amabat cum lacrimis eius incommodum lamentari coepit statimque unum e suis equitem misit, qui ad virum Dei Baodolinum curreret eumque peteret, ut pro vita eiusdem pueri Christum supplicaret. Qui cum ad servum Dei pergeret, puer defunctus est. Cui Christi famulus ad se pervenienti ita dixit: «Scio, quam ob causam veneris; sed illud quod postulare missus es iam fieri non potest, quia puer ille defunctus est». Quod cum is qui missus fuerat regi quod a servo Dei audierat renuntiasset, rex, licet doluerit, quod effectum supplicationis suae habere non potuit, tamen quia vir Domini Baodolinus prophetiae spiritum habuerit, aperte cognovit. Huic quoque non dissimilis aput Veronensem civitatem Teudelapius nomine fuit, qui inter miranda quae patrabat praesago etiam spiritu multa quae erant ventura praedixit. Eo quoque tempore floruit vita vel actibus Ticinensis ecclesiae episcopus Petrus, qui quia regis erat consanguineus, ab Ariperto quondam rege aput Spoletium exilio fuerat retrusus. Huic beati martyris Savini ecclesiam frequentanti isdem venerabilis martyr praenuntiavit, quod episcopus aput Ticinum futurus esset. Qui postea, cum factum fuisset, basilicam eidem beato martyri Savino in solo proprio aput eandem civitatem construxit. Hic inter reliquas optimae vitae quas habuit virtutes etiam virginitatis flore decoratus enituit. Cuius nos aliquod miraculum, quod posteriori tempore gestum est, in loco proprio ponemus. At vero Liutprand, postquam triginta et uno annis septemque mensibus regnum optenuit, iam aetate maturus huius vitae cursum explevit; corpusque eius in basilica beati Adriani martyris, ubi et eius genitor requiescit, sepultum est. Fuit autem vir multae sapientiae, consilio sagax, pius admodum et pacis amator, belli praepotens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator pervigil, elemosinis largus, litterarum quidem ignarus, sed philosophis aequandus, nutritor gentis, legum augmentator. Hic initio regni sui Baioariorum plurima castra cepit, plus semper orationibus quam armis fidens, maxima semper cura Francorum Avarumque pacem custodiens.

Перейти на страницу:

Похожие книги

10 мифов о 1941 годе
10 мифов о 1941 годе

Трагедия 1941 года стала главным козырем «либеральных» ревизионистов, профессиональных обличителей и осквернителей советского прошлого, которые ради достижения своих целей не брезгуют ничем — ни подтасовками, ни передергиванием фактов, ни прямой ложью: в их «сенсационных» сочинениях события сознательно искажаются, потери завышаются многократно, слухи и сплетни выдаются за истину в последней инстанции, антисоветские мифы плодятся, как навозные мухи в выгребной яме…Эта книга — лучшее противоядие от «либеральной» лжи. Ведущий отечественный историк, автор бестселлеров «Берия — лучший менеджер XX века» и «Зачем убили Сталина?», не только опровергает самые злобные и бесстыжие антисоветские мифы, не только выводит на чистую воду кликуш и клеветников, но и предлагает собственную убедительную версию причин и обстоятельств трагедии 1941 года.

Сергей Кремлёв

Публицистика / История / Образование и наука
100 знаменитых памятников архитектуры
100 знаменитых памятников архитектуры

У каждого выдающегося памятника архитектуры своя судьба, неотделимая от судеб всего человечества.Речь идет не столько о стилях и течениях, сколько об эпохах, диктовавших тот или иной способ мышления. Египетские пирамиды, древнегреческие святилища, византийские храмы, рыцарские замки, соборы Новгорода, Киева, Москвы, Милана, Флоренции, дворцы Пекина, Версаля, Гранады, Парижа… Все это – наследие разума и таланта целых поколений зодчих, стремившихся выразить в камне наивысшую красоту.В этом смысле архитектура является отражением творчества целых народов и той степени их развития, которое именуется цивилизацией. Начиная с древнейших времен люди стремились создать на обитаемой ими территории такие сооружения, которые отвечали бы своему высшему назначению, будь то крепость, замок или храм.В эту книгу вошли рассказы о ста знаменитых памятниках архитектуры – от глубокой древности до наших дней. Разумеется, таких памятников намного больше, и все же, надо полагать, в этом издании описываются наиболее значительные из них.

Елена Константиновна Васильева , Юрий Сергеевич Пернатьев

История / Образование и наука