15
Igitur quia semper uirtus inuidiam parit, Valentinianus imperator, quantum res edocuit, prosperos Aetii successus, ut supra praemissum est, pertimescens, eum simulque Boetium senatorem nobilissimum gladio peremit. Ita uir bellicosissimus Aetius et quondam Attilae regis potentissimi terror occubuit, cum quo pariter et Occidentis imperium salusque rei publicae corruit nec ultra actenus ualuit releuari. Sed nequaquam Valentiniano mors Aetii inpune cessit; nam et ipse anno sequenti a Transila Aetii milite, cum triginta annis imperium gessisset, confossus interiit, ex quibus cum Theodosio socero xxv, cum Marciano quinque imperauit.16
Mortuo Valentiniano regni iura Maximus apud Vrbem inuadens necdum duobus expletis mensibus a Romanis peremptus est; continuo aduectus ex Africa nauibus adest Gensericus cum ualidissimo suae gentis exercitu, fultus insuper praesidio Maurorum, cum adhuc Romanae ecclesiae beatissimus Leo ageret pontificatum. Perculsis itaque Romanis tam terribili nuntio nobilibusque simul ac popularibus ex Vrbe fugientibus Vrbem omni praesidio uacuam Gensericus optenuit occurrente sibi extra portam eodem sancto Leone episcopo, cuius supplicatio ita eum Deo adiuuante liniuit, ut, cum omnia potestati eius essent tradita, ab igne tamen et cede atque suppliciis abstineretur. Quattuordecim interim dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma uacuata est multaque milia captiuorum, prout cuique aetate aut arte placuerunt, cum regina Eudoxia, quae Gensericum ad hoc facinus inuitauerat, duabusque eius filiabus Carthaginem abducta sunt.17
Capta itaque hoc modo a Genserico Roma est, postquam eam primo Alaricus inuaserat, secunda iam uice expletis ab eo tempore quadraginta quattuor annis, a conditione sua mille ducentis atque octo euolutis. Relicta itaque Vrbe per Campaniam sese Wandali Maurique effundentes cuncta ferro flammisque consumunt, quicquid superesse potest diripiunt, captam nobilissimam ciuitatum Capuam ad solum usque deiciunt, captiuant, praedantur. Nolam nihilominus urbem ditissimam aliasque quamplures pari ruina prosternunt. Neapolim praeterea quasque ob firmitatem capere non poterant, rebus agrariis exinanitas relinquunt, quicumque gladio superfuerant, captiuitatis iugo subiciuntur.18
Inter has procellas uir piissimus Paulinus Nolanae urbis episcopus, postquam quicquid habere poterat, in captiuorum redemptionem expendit, nouissime, cum nihil ei aliud nisi ipse sibi solummodo superesset, pro cuiusdam uiduae filio maternas non ualens piis ferre uisceribus lacrimas, cum eadem ad Africam proficiscens, quo iam hostes discesserant, sese barbaro uiro uice uicaria in seruitium tradidit. Cuius sanctitas cum apud eandem barbaram gentem Dei nutu cognita fuisset, demum cum omnibus suis ciuibus ad urbem propriam remeauit.19
At uero Gensericus postquam ditatus Italiae opibus ad Africam regressus est, Valentiniani principis natam, quam ab Vrbe captiuitatis sorte abduxerat, Transamundo suo filio in matrimonium copulauit, ex qua uidelicet Ildericus natus est, qui quartus postmodum a Genserico Wandalis apud Africam regnauit.Recedente igitur ab Vrbe Genserico Romani sequenti mense exinanitae rei publicae imperatorem Habitum praeficiunt. Wisigothae quoque circa haec tempora cum rege suo Theodorico Theodoriti filio, transcensis Pyrinei iugis, Hispanias inuadunt.
Ast uero Marcianus imperator, cum apud Constantinopolim septem annis regnum administrasset, facta suorum conspiratione peremptus est.
PAVLI DIACONI HISTORIA ROMANA LIBER QVINTVS DECIMVS
1
Anno ab Vrbis conditione millesimo ducentesimo undecimo post Marciani imperatoris interitum Leo quintus ac quadragesimus Romanorum regum apud urbem Constantinopolim Augustali potitus est dignitate, qui deinceps sequenti tempore Leonem suum filium imperii consortem effecit.Exempto quoque in Italia humanis rebus Auito, Maiorianus apud Rauennam inuadit imperium. Quod cum prope quattuor annis obtinuisset, haut procul a Dertonensi ciuitate iuxta Hiriam flumen occisus est statimque Seuerus apud Rauennam imperator efficitur atque Augustus appellatur.
Tertio huius anno imperii Biorgor rex Alanorum cum exercitu adueniens occurrente patricio Ricimere superatus non longe a Bergamo ciuitate Venetiae atque extinctus est. Seuerus uero cum quattuor annis imperasset, mortem propriam apud Vrbem occubuit.
Eodem tempore egresso inopinate igni magna Constantinopolis aedium strage cremata est.
2
Dehinc totius consensu militiae post Seueri mortem iura imperii Anthemius suscepit.Sequenti anno Seruandus Galliarum praefectus imperium temptans inuadere iussu Anthemii principis in exilium trusus est.
Rursus annali emenso spatio Romanus patricius imperatoriam fraudulenter satagens arripere dignitatem praecipiente Anthemio capite caesus est.