Secunda radix astronomiae respectu theologiae et proprie respectu textus consistit in locorum mundi consideratione. Nam totus textus est plenus his locis, et ideo nihil magnificum sciri potest nisi sciantur haec loca. Tota enim series scripturae decurrit penes regiones, civitates, deserta, montes, maria, et caetera loca mundi, quorum certitudo non potest haberi nisi per scientias praedictas, quia harum proprium est distinguere partes habitabiles a non habitabilibus, et habitabile dividere in tres partes magnas, Europam, Africam, et Asiam, et istas tres in septem climata nota, praeter alia climata irregularia quamplurima. Et haec climata certitudinaliter nisi per virtutem illarum scientiarum nescit quisquam separare in provincias et regiones et caetera loca, ut inveniantur civitates notae et famosae, sicut Ierusalem, Babylon, Meroe, Alexandria, Antiochia, Ephesus, Athenae, Tarsus, Roma et caeterae prae aliis notatae ab astrologis secundum debitam distantiam ab invicem, et ab oriente et ab occidente, septentrione et meridie, quibus inventis poterunt et regiones famosae ab eis denominatae inveniri, et maria et deserta et montes et omnia quae in sacris litteris continentur. Hic enim est magna utilitas istarum scientiarum in sacra scriptura. Et forte nihil utilius de philosophia potent inveniri; quoniam qui ignorat loca mundi, ei multoties non sapit cortex historiae per loca infinita, et maxime propter falsitatem multiplicem bibliarum novarum: atque per con sequens ad intellectus spirituales impedietur ascendere et non nisi imperfecte poterit eos explicare. Qui vero imaginationem bonam locorum habuerit, et situm eorum et distantiam et altitudinem et longitudinem et latitudinem et profundum cognoverit, necnon et diversitatem eorum in caliditate et siccitate, frigiditate et humiditate, colore, sapore, odore et pulchritudine, turpitudine, amoenitate, fertilitate, sterilitate, et aliis conditionibus expertus fuerit, et optime placebit ei historia litteralis, et de facili atque magnifice poterit ingredi ad intelligentiam sensuum spiritualium. Non enim est dubium quin viae corporales significent vias spirituales, et loca corporalia significent terminos viarum spiritualium et convenientiam locorum spiritualium, quoniam locus habet proprietetem terminandi motum localem et rationem continentiae; et ideo istorum locorum cognitio et litteram facit, ut dictum est, intelligi et vias parat ad intelligentias spirituales. […]