Theologi igitur multa invenerunt a sanctis effusa contra mathematicos, et aliqui eorum propter ignorantiam mathematicae verae et mathematicae falsae nesciunt distinguere veram a falsa, et ideo tanquam auctoritate sanctorum culpant veram cum falsa. Vocabulum enim verae mathematicae scribi per t
aspiratum, et ab hoc nomine mathesis media correpta, quod scientiam designat, derivari a multis refertur auctoribus, et certum est ex Graeco; quia matheo verbum idem est quod disco, et mathetes est discipulus, et mathesis disciplina. Unde mathematica est disciplinaris scientia et doctrinalis, sicut Cassiodorus dixit superius. Sed vocabulum falsae mathematicae sine aspiratione scribi asseritur ab eisdem auctoribus et a mathesi media producta, quod divinationem notat, descendere, vel quod certius est, a mantos vel a mantia, quae sunt idem quod divinatio, sicut Hieronymus dicit in originali IX Isaiae. Quicquid vero sit de hac scriptura et derivatione, tamen falsa mathematica est ars magica. Nam numerantur quinque species artis magicae, scilicet mantica, mathematica, maleficium, praestigium, sortilegium.Итак, богословы обнаружили много мест [в трудах] святых, где те высказываются против математиков, и некоторые из этих богословов вследствие незнания [того, что есть] истинная и ложная математика, не могут отличить истинную математику от ложной, а потому как бы на основании авторитета святых бранят истинную математику вместе с ложной. Но название истинной математики пишется с t
, произносимой с придыханием, и оно образовано от слова Mathesis, со средним кратким слогом [140], обозначающего науку: об этом свидетельствуют многие авторитеты и сам греческий язык, поскольку Matheo есть то же, что «обучаться», Mathetes — «учащийся», и Mathesis — «учение», [т. е. наука]. Отсюда Mathematica есть научное и рациональное знание, как выше говорит Кассиодор. А название сложной математики, как утверждают те же авторитеты, пишется с t произносимой без придыхания, и происходит от слова Mathesi со средним долгим слогом, которое обозначает искусство гадания, или, что более достоверно, — от mantos или mantia, каковое суть то же, что предсказание, как говорит Иероним в начале IX книги Комментария к Исайе. Но как бы ни обстояло дело с этими написаниями и этимологиями, ложная математика есть магическое искусство. Ибо насчитывают пять видов магического искусства, а именно, мантика, математика, колдовство, фокусничество, предсказание будущего.Mathematica ergo est secunda pars artis magiae. Haec sibi usurpat considerationem coelestium carminibus characteribus, coniurationibus, sacrificiis superstitionis, et fraudibus variis deformatam. Et ponit per virtutem constellationum omnia de necessitate contingere, nihil ad utrumlibet, nihil a casu nec fortuna, nihil a consilio. […] Et haec expresse asseruntur in libris magicis. Unde haec scientia ista omnia ponit per coelum de necessitate contingere, et praesumit per hanc necessitatem infallibiliter de omnibus iudicare futuris. Sed ista mathematica damnata est non solum a sanctis, sed a philosophis, ut dicit Isidorus in tractatu Astrologiae
, asserens unam partem astronomiae esse superstitiosam, scilicet quae est magica, et dicitur mathematica falsidica. Unde Aristoteles et Plato, testante Isidoro, earn damnaverunt; et Plinius per diversa loca Naturalis historiae eam saepius percutiens propter errores quos haec fantasia scripsit in naturalibus et medicinalibus, tandem eam nimis abhorrens XXX libro originem illius aperit, et quomodo totum mundum defoedavit evidenter ostendit. Tullius etiam in libro Divinationum magis in particulari ad eius malitiam descendens ostendit quod cultum divinum destruxit, rempublicam violavit, et medicinam infecit et naturalem philosophiam et omnes bonas artes subvertit. Ptolemaeus etiam et Aristoteles et Avicenna et Messehalae et Haly et Albumazar, qui prae aliis maiori auctoritate de his locuti sunt, necessitatem absolutam in rebus inferioribus non ponunt per virtutem coeli, quia liberum arbitrium non subiacet rebus naturalibus, nec aestimant iudicium debere fieri infallibile, immo nec aliquam libero arbitrio ponunt necessitatem, cum nec rebus naturalibus eam ascribant, ut patebit. Et ideo philosophi universaliter damnant istorum falsorum mathematicorum insanias.