Et licet prius tactum sit de his sensibilibus per se et per accidens, tamen ne aliquis error incurrat, necesse est ut uberius exponantur. Dico ergo quod sensibilia per accidens sunt dupliciter: quaedam possunt certificari ab aliis virtutibus animae sensitivae, ut ab aestimativa et memorativa, ut prius dictum est, quae tamen dicuntur sensibilia per accidens respectu sensuum particularium, et sensus communis et imaginationis, quoniam sensus tales non percipiunt huiusmodi secundum se et per se, sed quia reperiuntur in eisdem rebus cum suis sensibilibus per se; ut quia inimicitia respectu agni est simul cum figura et colore lupi, agnus in videndo lupum videt inimicum et coloratum, sed de inimico nihil iudicat oculus per se, sed solum quia invenitur cum colorato. Et quia sensus particularis et communis vulgariter vocantur sensus, ideo sensibilia de quibus illi certificant vocantur sensibilia per se, et de quibus illi non certificant vocantur sensibilia per accidens, quamvis aliqua illorum possint ab aliis virtutibus animae interioribus cognosci. Aestimativa enim, et cogitativa et memorativa non vocantur sensus vulgato nomine, quamvis sint partes animae sensitivae, et ideo sensibilia ab illis vocantur sensibilia per accidens, propter hoc quod sensibilia referuntur ad sensus particulares et communem.
И хотя прежде мы касались этого чувственно воспринимаемого
Sed alia sunt sensibilia per accidens quam ea quae a virtutibus animae sensitivae cognoscuntur. Ut quando video hominem extraneum non possum per sensum percipere cuius sit filius, nec de qua regione sit, nec qua hora, nec quo loco fuerit natus, aut quomodo vocetur, an Petrus, an Robertus; et huiusmodi infinita sunt, quae accidunt cuilibet, de quibus nulla virtus animae sensitivae potest certificare, nec potest homo scire veritatem nisi per doctrinam. Et tamen in videndo illum hominem visus cadit super omnes eius proprietates. Nam si sit filius Roberti, et Gallicus, et prima hora noctis natus Parisiis, et vocetur Petrus, videns eum videt Petrum Parisiensem natum prima hora noctis filium Roberti, quia haec coincidunt cum colore et figura et caeteris visibilibus. Et similiter naturae substantiales rerum, tam in rebus animatis, quam in rebus inanimatis non sunt sensibiles ab aliqua virtute animae sensitivae nisi per accidens: exceptis illis quae sunt nocivae vel utiles, quas comprehendit aestimativa, et ita sensus cadit super hoc per accidens. Unde cum video hominem video substantiam et rem animatam, et ideo visus cadit quodammodo super naturam eius substantialem, et super animam etiam, quae est res spiritualis; sed hoc est valde per accidens. El iterum sensibilia propria unius sensus sunt sensibilia per accidens aliorum sensuum, unde calidum et frigidum, humidum et siccum, odor, sonus, sapor sunt sensibilia per accidens respectu visus, et sic quaelibet sensibilia propria unius sunt sensibilia per accidens respectu aliorum.
Абдусалам Абдулкеримович Гусейнов , Абдусалам Гусейнов , Бенедикт Барух Спиноза , Бенедикт Спиноза , Константин Станиславский , Рубен Грантович Апресян
Философия / Прочее / Учебники и пособия / Учебники / Прочая документальная литература / Зарубежная классика / Образование и наука / Словари и Энциклопедии