Читаем Избранное полностью

Quoniam vero in nullo laedenda est veritas, oportet diligentius considerare, quod agens omne facit virtutem et speciem a se in materiam extrinsecam; non solum substantiae, sed accidentia activa de tertia specie qualitatis; et fiunt virtutes a rebus, aliquae sensibiles, aliquae insensibiles. Et ideo homo potest facere virtutem et speciem extra se, maxime cum sit nobilior omnibus rebus corporalibus, et praecipue propter virtutem animae rationalis, nihilominus exeunt spiritus et calores ab eo, sicut ab aliis animalibus. Et nos videmus quod alia animalia immutant et alterant res eis obiectas, ut basiliscus interficit solo visu, et lupus reddit hominum raucum si prius viderit hominem, et hyaena intra umbram suam non permittet canem latrare, sicut Solinus [in] De mirabilibus mundi narrat, et alii auctores. Et Aristoteles in libro De vegetabilibis dicit, palmarum foeminearum fructus maturescere per odorem masculinarum, et equae impregnantur in aliquibus regionibus per odorem equorum, ut Solinus narrat; et multa talia contingunt, per species et virtutes animalium et plantarum, multaque mirabiliora, sicut docet Aristoteles in libro Secretorum. Cum ergo plantae et animalia non possint attingere ad dignitatem naturae hominis, homo multo magis poterit fecere virtutes et species, et calores emittere ad alterationes corporum extra se; propter quod Aristoteles dicit secundo De somno et vigilia, quod mulier menstruosa si inspiciat speculum, inficit ipsum, et apparet in eo nubes sanguinea. Et Solinus narrat quod in Scythia regione sunt mulieres geminas pupillas habentes in uno oculo. Unde Ovidius: "Nocet pupilla duplex", quae cum irascuntur interficiunt homines solo visu. Et nos scimus, quod homo malae complexionis, habens infirmitatem contagiosam, ut lepram, vel morbum caducum, vel febrem acutam, vel oculos multum infirmos, vel huiusmodi, quod inficit alios praesentes et contaminat. Et e converso homines bonae complexionis et sani, et maxime iuvenes, confortant alios, et homines gaudent de eorum praesentia; et hoc est propter spiritus suaves, et vapores salubres et delectabiles, et naturalem calorem bonum, et propter species et virtutes quae fiunt ab eis, sicut Galenus docet in Techni. Et augetur malum si anima sit peccatis magnis et multis corrupta, habens corpus infirmum, et malae complexionis, et sit cogitatio fortis, et desiderium vehemens ad nocendum et malignum. Nam tunc natura complexionis et infirmitatis obedit cogitationibus animae et desideriis, et fortius agit. Unde leprosus qui ex desiderio forti et cogitatione, et sollicitudine vehementi, intenderet alium praesentem inficere, et citius et fortius ipsum inficeret, quam si non ad hoc cogitaret, nec desideraret, nec intenderet. Natura enim corporis (ut Avicenna docet locis praedictis) obedit cogitationibus et vehementibus desideriis animae; immo nulla operatio hominis fit, nisi per hoc quod virtus naturalis in membris obedit cogitationibus et desideriis animae. Nam (sicut Avicenna docet tertio Metaphysicae) primum movens est cogitatio, deinde desiderium conformatum cogitationi, postea virtus naturalis in membris, quae obedit cogitationi et desiderio; et hoc in malo (ut dictum est) et in bono similiter. Unde quando in homine inveniuntur haec, scilicet bona complexio, et sanitas corporis, et iuventus, et pulchritudo, et elegantia membrorum, et anima munda a peccatis, et cogitatio fortis, et desiderium vehemens ad aliquod opus magnum; tum quicquid fieri potest per virtutem et speciem hominis, et spiritus, et calorem naturalem, necesse est quod fortius et vehementius fiat per huiusmodi species, et spiritus, et vapores, et influentias quam si aliquod istorum deficiat; et praecipue si desiderium forte et intentio valida non desit. Et ideo per verba et opera hominis possunt aliqua fieri, quando omnes dictae causae concurrunt. Verba enim fiunt ab interius per cogitationes animae, et desideria, et per motum spirituum, et calorem naturalem, et vocalem arteriam; et eorum generatio habet vias apertas, per quas est magnus exitus spirituum, et caloris, et evaporationum, et virtutum, et specierum quae possunt fieri ab anima et a corde. Et ideo alterationes ex caeteris partibus spiritualibus fiunt per verba, secundum quod eis debetur ex potestate naturae. Videmus enim quod propter huiusmodi vias apertas a corde et interioribus, anhelitus, et oscitationes, et multae resolutiones spirituum et caloris fiunt, quae aliquando nocent, cum ab infirmo et malae complexionis corpore proveniunt; et prosunt et confortant, cum a corpore mundo, et sano, et bonae complexionis producuntur. Et ideo similiter aliquae operationes magnae naturales possunt fieri in verborum generatione et prolatione, cum intentione et desiderio operandi. Unde non immerito dicitur, quod vox viva magnam habet virtutem; non quia habeat illam potestatem, quam magici fingunt, necnon similiter ad faciendum et alterandum (ut aestimant), sed sicut dictum, secundum quod natura ordinavit. Et ideo valde caute in his sentiendum est; nam de facili potest homo errare, et multi errant in utramque partem; quia aliqui omnem operationem negant, et alii superfluunt, et ad magica declinant.

Перейти на страницу:

Все книги серии Францисканское наследие

Избранное
Избранное

Данное издание впервые представляет русскому читателю сочинения знаменитого английского богослова, философа и естествоиспытателя, монаха-францисканца Роджера Бэкона (ок. 1214 — после 1292). Р. Бэкон известен как один из предвестников методологии науки Нового времени. Критикуя схоластические методы познания, характерные для XIII в., Р. Бэкон подчеркивает значение математики, астрономии, географии, филологии для достижения истинного знания. Большое внимание он уделяет опыту как критерию истины. Настоящее издание включает фрагменты наиболее известного труда Р. Бэкона — «Opus maius» («Большое сочинение»), а также его работу «О тайных деяниях искусства и природы и о ничтожности магии».В фигурных скобках {…} даны ссылки на литературу, источники, а в прямоугольных скобках […] даны примечания.

Роджер Бэкон

Философия

Похожие книги

Критика чистого разума
Критика чистого разума

Есть мыслители, влияние которых не ограничивается их эпохой, а простирается на всю историю человечества, поскольку в своих построениях они выразили некоторые базовые принципы человеческого существования, раскрыли основополагающие формы отношения человека к окружающему миру. Можно долго спорить о том, кого следует включить в список самых значимых философов, но по поводу двух имен такой спор невозможен: два первых места в этом ряду, безусловно, должны быть отданы Платону – и Иммануилу Канту.В развитой с 1770 «критической философии» («Критика чистого разума», 1781; «Критика практического разума», 1788; «Критика способности суждения», 1790) Иммануил Кант выступил против догматизма умозрительной метафизики и скептицизма с дуалистическим учением о непознаваемых «вещах в себе» (объективном источнике ощущений) и познаваемых явлениях, образующих сферу бесконечного возможного опыта. Условие познания – общезначимые априорные формы, упорядочивающие хаос ощущений. Идеи Бога, свободы, бессмертия, недоказуемые теоретически, являются, однако, постулатами «практического разума», необходимой предпосылкой нравственности.

Иммануил Кант

Философия
Homo ludens
Homo ludens

Сборник посвящен Зиновию Паперному (1919–1996), известному литературоведу, автору популярных книг о В. Маяковском, А. Чехове, М. Светлове. Литературной Москве 1950-70-х годов он был известен скорее как автор пародий, сатирических стихов и песен, распространяемых в самиздате. Уникальное чувство юмора делало Паперного желанным гостем дружеских застолий, где его точные и язвительные остроты создавали атмосферу свободомыслия. Это же чувство юмора в конце концов привело к конфликту с властью, он был исключен из партии, и ему грозило увольнение с работы, к счастью, не состоявшееся – эта история подробно рассказана в комментариях его сына. В книгу включены воспоминания о Зиновии Паперном, его собственные мемуары и пародии, а также его послания и посвящения друзьям. Среди героев книги, друзей и знакомых З. Паперного, – И. Андроников, К. Чуковский, С. Маршак, Ю. Любимов, Л. Утесов, А. Райкин и многие другие.

Зиновий Самойлович Паперный , Йохан Хейзинга , Коллектив авторов , пїЅпїЅпїЅпїЅпїЅ пїЅпїЅпїЅпїЅпїЅпїЅпїЅпїЅ

Биографии и Мемуары / Культурология / Философия / Образование и наука / Документальное