Caeterum duo sunt hic discutienda, videlicet, praesumptae scientiae ostentatio, et excusatio ignorantiae infructuosa. Propter primum debemus advertere diligenter, quod cum infinitate sunt veritates Domini et creaturarum, atque in qualibet sunt gradus innumerabiles, oportet quod pauca sciantur a quolibet, et ideo de multitudine scitorum non oportet quicquam gloriari. Et cum intellectus noster se habet ad maxima, sicut oculus vespertilionis ad lumen solis, ut prius secundum Philosophum allegatum est, oportet quod sint parva quae veraciter sciamus; nam pro certo ubi intellectus noster de facili comprehendit, illud valde modicum est et vile, et quanto cum maiori difficultate intellexerit, tanto est nobilius quod adquiritur. Sed tamen omne id super quod potest intellectus noster, ut intelligat et sciat, oportet quod sit indignum respectu eorum, ad quae in principio credenda sua debilitate obligetur, sicut sunt divinae veritates et multa secreta naturae et artis complentis naturam, de quibus nulla ratio humana dari potest in principio; sed oportet quod per experientiam illuminationis interioris a Deo recipiat intellectum, videlicet in sacris veritatibus gratiae et gloriae, et per experientiam sensibilem in arcanis naturae et artis expergefactus inveniat rationem.
Здесь надо различить две вещи, а именно похвальбу самонадеянным знанием и бесплодное оправдание невежества. Касательно первого мы должны указать, что поскольку истины Бога и творения неисчислимы и в какой угодно из них имеется бессчетное количество степеней, то надлежит, чтобы всякий знал немногое, а потому никто не должен похваляться множественностью познанного. И поскольку наш разум так относится к величайшим [вещам], как глаза летучей мыши — к солнечному свету (как сказано ранее в соответствии со словами Философа), надлежит, чтобы мы знали достоверно лишь немногое; ведь то, что наш разум познает с легкостью, несомненно, весьма скромно и незначительно, а чем с большим трудом он мыслит [нечто], тем более благородным является то, чего он достиг. Но все то, что наш разум может помыслить и познать, должно быть недостойным того, во что ему изначально положено верить в силу собственной немощи (к таковому относятся Божественные истины и многие тайны природы, а также искусства, дополняющего природу, о чем изначально не может быть никакого человеческого разумения). И надлежит, чтобы в святых истинах славы и благодати [человек] достиг разумения с помощью опыта внутреннего просвещения, данного Богом, а к постижению тайн природы и искусства его привел чувственный опыт.
Et adhuc minora sunt longe quae credimus, quam quae ignoramus, sicut sunt secreta Dei, et arcana vitae aeternae, quae utcunque vidit Apostolus, ad tertium coelum raptus, nesciens utrum in corpore vel extra corpus, quae tanta sunt, ut non liceat homini loqui de illis. Et similiter in rebus creatis; nam ob magnam intellectus nostri debilitatem certum est, antequam videatur Deus facie ad faciem nunquam homo sciet aliquid in fine certitudinis. Et si per infinita saeculorum saecula viveret in hac mortalitate, nunquam ad perfectionem sapientiae in multitudine scibilium et certitudine pertingeret. Nam nullus est ita sapiens in rerum naturis, qui sciret certificare de veritatibus omnibus quae sunt circa naturam et proprietates unius muscae, nec sciret dare causas proprias coloris eius, et quare tot pedes haberet, et non plures neque pauciores, nec rationem reddere de membris eius. Est igitur homo impossibilis ad perfectam sapientiam in hac vita, et ad perfectionem veritatis nimis est difficilis, et pronus et proclivis ad falsa et vana quaecunque; quapropter non est homini gloriandum de sapientia, nec debet aliquis magnificare et extollere quae scit. Pauca enim sunt et vilia respectu eorum quae non intelligit sed credit, et longe pauciora respectu eorum quae ignorat. Et quoniam respectu eorum quae scit homo, restant infinita quae ignorat, et sine omni comparatione maiora et meliora et pulchriora; insanus est qui de sapientia se extollit, et maxime insanit qui ostentat et tanquam portentum suam scientiam nititur divulgare. […]
Абдусалам Абдулкеримович Гусейнов , Абдусалам Гусейнов , Бенедикт Барух Спиноза , Бенедикт Спиноза , Константин Станиславский , Рубен Грантович Апресян
Философия / Прочее / Учебники и пособия / Учебники / Прочая документальная литература / Зарубежная классика / Образование и наука / Словари и Энциклопедии