Читаем Католицизм. Хрестоматия по предмету «Сравнительное богословие» полностью

Sancta et Romana prima et apostolica sedes ad quam tanquam ad caput sollicitudo omnium ecclesiarium specialius pertinet, ecclesiasticae pacis et utilitatis gratia ad hanc regiam urbem nos apocrisarios suos facere dignata est, ux juxta quod scriptum est, descenderemus et videremus, utrum opere completus sit clamor, qui sine intermissione ex tanta urbe conscedit ad ejus aures, aut si non est ita ut sciret. Quamobrem cognoscant ante omnia gloriosi imperatores, clerus, senatus et populus hujus Constantinopolitanae urbis, et omnis Ecclesia catholica nos hic persensisse magnum unde vehementer in Domino Gaudemus bonum, et maximum unde miserabiliter contristamur, malum Nam quantum ad collumnas imperii et honoratos ejus cives sapientes Christianissima et orthodoxa est civitas.

Quantum autem ad Michaelem abusive dictum patriarcham, et ejus stultitiae fautores, nimia zizania haereseon quotidie seminantur in medio ejus.

Quia sicut Simoniaci donum Dei vendunt; sicut Valesii hospites suos castrant, et non solum ad clericatum, sed insuper ad episcopatum promovent; sicut Ariani rebaptizant in nomine sanctae Trinitatis baptizatos, et maxime Latinos; sicut Donatistae affirmant, excerpta Graecorum Ecclesia, Ecclesiam Christi et verum sacrificium atque baptismum ex toto mundo periisse; sicut Nicolaitae carnales nuptias concedunt et defendunt sacri altaris ministris; sicut Severiani maledictam dicunt legem Moysis; sicut Pneumatomachi, vel Theumachi absciderunt a symbolo Spiritus Sancti processionem a Filio; Sicut Manichaei inter alia, quodlibet fermentatum fatentur animatum esse; sicut Nazareni carnalem Judaeorum munditiam adeo servant, ut parvulos morientes ante octavum a nativitate diem baptizari contradicant, et mulieres in menstruo vel in partu periclitantes communicari, vel si paganae baptizari contradicant, et capilos capitis ac barbae nutrientes eos, qui comam tondent, et secundum institutionem Romanae Ecclesiae barbas radunt, in communione non recipiant.

Pro quibus erroribus et aliis factis suis, ipse Michael litteris domni nostri papae Leonis admonitus resipiscere contempsit. Insuper nobis nuntiis illius, causa tantorum malorum rationabiliter reprimere volentibus, praesentiam suam et colloquium denegavit, et Ecclesias ad missam agendum interdixit, sicut et prius Latinorum Ecclesias clauserat, et eos azymatas vocans, verbis et factis ubique persecutus fuerat: In tamtum, ut in filiis suis anathematizasset sedem apostolicam, contra quam se adhuc scribit oecumenicum patriarcham.

Unde nos quidem sanctae primae apostolicae sedis inauditam contumeliam et injuriam non ferentes, catholicamque fidem subrui multis modis attendentes, auctoritate sanctae et individuae Trinitatis atque apostolicae sedis, cujus legatione fungimur; et cunctorum orthodoxorum Patrum ex conciliis septem atque totius Ecclesiae catholicae anathemati, quod noster reverendissimus papa itidem Michaeli et suis sequacibus, nisi resipiscerent, denuntiavit, ita subcribimus.

Michael abusivus patriarcha neophytus, et solo humano timore habitum monachorum adeptus, nunc etiam criminibus pessimis diffamatus, atque cum eo Leo Acridanus episcopus dictus et sacellarius ipsius Michaelis, Constantinus, qui Latinorum sacrificium profanis conculcavit pedibus et omnes sequaces eorum in praefatis erroribus et praesumptionibus, sint anathema Maranatha, cum Simoniacis, Vallesiis, Arianis, Donatistis, Nicolaitis, Severianis, Pneumatomachis et Manichaeis, et Nazarenis, et cum omnibus hereticis, imo cum Diabolo et angelis ejus, nisi forte resipuerint. Amen, Amen, Amen.

* * *

Quicunque fidei sanctae Romanae et apostolicae sedis ejusque sacrificio pertinaciter contradixerit, sit anathema, Maranatha, nec habeatur Christianus Catholicus, sed prozymita (qui azymis in sacrifitio uti respuunt) haereticus, fiat, fiat, fiat.

Приложение 3

Dictatus papae (1075)[819]

1. Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata.

2. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis.

3. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare.

4. Quod legatus eius omnibus episcopis presit in concilio etiam inferioris gradus et adversus eos sententia depositionis possit dare.

5. Quod absentes papa possit deponere.

6. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere.

7. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire.

8. Quod solus possit uti imperialibus insigniis.

9. Quos solius pape pedes omnes principes deosculentur.

10. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur.

11. Quod hoc unicum est nomen in mundo.

12. Quod illi liceat imperatores deponere.

13. Quod illi liceat de sede ad sedem necessitate cogente episcopos transmutare.

14. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare.

Перейти на страницу:

Похожие книги