Catarina Lando rel(icta) Iohannis Murarii condam Antonii et nunc bxor Cune russii habitatrix Tane rogavit fieri comissionem magistro Iohanni Nigro marangono ad petendum et cetera omnia alia faciendum Prout continetur et superius leg(itur) in comissione per eammet rogata domino presbitero Nicolao de Varsis sub die XXI mensis octobris 1447. Testes Dominicus Begdoloto et Antonius de Bernardo tabernarius in Tana.
N 64–67. Tana, 29/VI 1451 F. 64
MoCCCCoLImo die martis vigesimonono mensis iunii indicione XIIII
Catarina Iustiniano relicta Georgii Iustiniano presentialiter comorans in castro Tane illustrissime dominationis Venetiarum pro bixantiis de Tana ducentis viginti, que nomine finiti et conventi precii confessa fuit recepisa domino Francisco Cornario condam domini Donati nobile de Venetiis ad presens negociatore Tane suprascripte faciente et solvente, ut asseruit[731]
nomine pape Tatulii greci beneficiati in ecclesia sancti Nicolai grecorum eiusdem loci Tane noviter / [F. 65] ab hinc reccessi, renuncians exceptioni non numerate peccunie et non soluti pretii tempore cont…s omnique alii suo iuri eidem pape Tatulio licet absenti, ut supra tangitur, seu dicto domino Francisco eius nomine agenti, prout superius, dedit, cessit, vendidit, tradidit atque mandavit iure proprii quoddam territorium seu terrenum positum in eodem castro Tane ad montem, cui coheretur a mane Dominicus Begdoloto trucimanus curie Tane suprascripte et est longum pichi quindecim de Tana usque murum comunis dicti castri, computata calle, que discurit aut discurere debet secundum usum per prope eum murum a sero[732] via publica, que vadit ad eum montem et est similis longitudinis pichorum[733] quimdecim, computata calle, ut supradictum est in confinio a mane, a meridie cum eo muro comunis seu calle predicta, que discurit aut discurere debet inter eum murum et territorium predictum et est latitudinis terrenum predictum picorum VIII de Tana a septentrione, cum eamet venditrice et est latitudinis pichorum septem et quartarum trium de Tana; et cum territorium seu terrenum ei dedit et cum nobilem dicto nomine recuperationem investivit de territorio seu terreno predicto cum accessione et ingressu, cum introitu et exitu, cum via et servitutibus, cum superioribus et inferioribus et cum omnibus suis adiacentiis et pertinentiis, atque cum omni iure, actione et ratione, reali et personali ipsi territorio seu terreno pertinenti sibi cumque propterea competenti et integrum, ut admodo ipse papa Tatulius eiusque heredes[734] et cui dederint, debeant habere, tenere atque possidere predictum territorium aut terrenum omnemque suam voluntatem et utilitatem ex eo iure proprii facere, asserente dicta Catarina dictum territorium seu terrenum nulli alteri fore datum, venditum, donatum, alienatum, obligatum vel aliquo modo obroxiatum, nisi predicto pape Tatulio. Et si plus valeret de dicto precio ab inde pure et irrevocabilis donationis titulo, que dicitur inter vivos, ei emptori dedit et remisit, propterea dicta Catarina dedit, cessit, tradidit atque mandavit dicto pape Tatulio seu ipsi nobili dicto nomine omne ius, omnes actiones et rationes reales et personales, quod et quas ipsa habet et videbatur habere in suprascripto territorio aut terreno et adversus quemlibet tenentem [F. 66] vel possidentem aut impedientem ipsum territorium sive terrenum ipsum procuratorem fidelem[735] in rem suam constituens, ut a modo possit agere et placitare adversus omnem partem et se defendere pro ipso terreno sive territorio, quemadmodum dicta venditrix poterat. Ad huc autem memorata Catarina iam dicto pape Tatulio seu dicto nobili agenti, ut supra fertur, eius nominis et stipulanti promisit ipsum territorium seu terrenum per se et suos heredes eidem pape eiusque heredibus aut successoribus cuive dederit varentare et defendere ab omni homine cum ratione sub pena dupli, sicut pro tempore fuerit melioratum aut in consimili loco valuerit suis expensis cum obligatione suorum bonorum presentium et futurorum se pro emptore possidere constituens. Insuper dicta Catarina predictum terrenum pro iam dicto papa Tatulio se precario possidere constituit donec tenutam et possessionem dicti territorii fuerit adeptus; quam preccariam possessionem in presenti ei remisit et refutavit. Hoc acto et inter dictas partes convento, quod idem papa Tatulius a die prima septembris proxime futura et non ante habere incipiat pensionem seu fictum territorii predicti[736] superius venditi[737] per eam Catarinam Iustiniano. Et hec omnia acta et rogata fuerunt trucimanante eo Dominico Begdoloto.