10. Haec Jerosolymis actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulae, et attendunt populi de longe, et ebulliunt ab Oriente et Occidente, tanquam torrens inundans gloriae gentium, et tanquam fluminis impetus laetificans civitatem Dei. Quodque cernitur jucundius, et agitur commodius, paucos admodum in tanta multitudine hominum illo confluere videas, nisi utique sceleratos et impios, raptores et sacrilegos, homicidas, perjuros, adulteros; de quorum profecto perfectione sicut duplex quoddam constat provenire bonum, ita duplicatur et gaudium; quandoquidem tarn suos de suo discessu laetificant, quam illos de adventu quibus subvenire festinant. Prosunt quippe utrobique, non solum utique istos tuendo, sed etiam illos jam non opprimendo. Itaque laetatur Aegyptus in profectione eorum, cum tamen de protectione eorum nihilominus laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae. Illa quidem se de manu eorum, ista magis in manu eorum liberari se merito gloriatur. Illa libenter amittit crudelissimos sui vastatores: ista cum gaudio suscipit sui fidelissimos defensores; et unde ista dulcissime consolatur, inde ilia aeque saluberrime desolatur. Sic Christus, sic novit ulcisci in hostes suos, ut non solum de ipsis, sed per ipsos quoque frequenter soleat tanto gloriosius, quanto et potentius triumphare. Jucunde sane et commode: ut quos diu pertulit oppugnatores magis jam propugnatores habere incipiat; faciatque de hoste militem, qui de Saulo quondam persecutore fecit Paulum praedicatorem (Act. IX). Quamobrem non miror, si etiam superna ilia curia, juxta testimonium Salvatoris, exsultat magis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super plurimis justis qui non indigent poenitentia, dum peccatoris et maligni tantis procul dubio prosit conversio, quantis et prior nocuerat conversatio.
11. Salve igitur, civitas sancta, quam ipse sanctificavit sibi tabernaculum suum Altissimus, quo tanta in te et per te generatio salvaretur. Salve, civitas Regis magni, ex qua nova et jucunda mundo miracula nullis репе temporibus defuere ab initio. Salve, domina gentium, princeps provinciarum, Patriarcharum possessio, Prophetarum mater et Apostolorum, initiatrix fidei, gloria populi christiani, quam Deus semper a principio propterea passus est oppugnari, ut viris fortibus sicut virtutis, ita fores occasio et salutis. Salve, terra promissionis, quae olim fluens lac et mel tuis duntaxat habitatoribus, nunc universo orbi remedia salutis, vitae porrigis alimenta. Terra, inquam, bona et optima, quae in fecundissimo illo sinu tuo ex area paterni cordis coeleste granum suscipiens, tantas ex superno semine martyrum segetes protulisti, et nihilominus ex reliquo omnium fidelium genere fructum fertilis gleba tricesimum, et sexagesimum, et centesimum super omnem terram multipliciter procreasti. Unde et de magna multitudine dulcedinis tuae jucundissime satiati et opulentissime saginati, memoriam abundantiae suavitatis tuae ubique eructant qui te viderunt, et usque ad extremum terrae magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis qui te non viderunt, et enarrant mirabilia quae in te hunt. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei: sed jam ex his quibus affluis deliciis, nos quoque pauca proferamus in medium, ad laudem et gloriam nominis tui.
Святой Бернард Клервоский
2. Святой Бернард Клервоский. Похвала новому рыцарству[3]
Перевод Конрада Гринии
Пролог
Гуго, рыцарю Христа и Магистру Христова Ополчения: Бернар, известный в миру как аббат Клервоский, желает ему вести справедливую битву.
Если я не ошибаюсь, мой дорогой Гуго, не один, не два, а три раза вы просили, чтобы я написал краткое наставление Вам и Вашим товарищам. Вы говорите, что уж если мне не дозволено держать в руках копье, то, по крайней мере, я мог бы направить против врага-тирана свое перо, и что эта скорее моральная, чем материальная поддержка, окажет Вам немалую помощь. Я довольно долго откладывал Вашу просьбу не потому, что пренебрег ею, а лишь для того чтобы меня не обвинили в слишком поверхностном и поспешном к ней отношении. Я боялся плохо сделать то, что более умелая рука сделала бы лучше, и таким образом, работа могла бы остаться из-за меня не выполненной, и выполнение ее стало бы еще более затруднено.
Итак, затратив много времени на раздумья такого рода, я, наконец, решил сделать то, что мог, потому что не хотел, чтобы моя неспособность была принята за нежелание. Пусть читатели сами судят о результате.
Если кому-либо моя работа покажется никуда не годной или не отвечающей ожиданиям, я все же буду удовлетворен тем, что сделал все, что было в моих силах.
Глава 1
Слово наставления рыцарям-тамплиерам