Читаем О происхождении и деяниях гетов полностью

{58} Sed ne dicas: de viris Gothorum sermo adsumptus cur in feminas tamdiu perseverat? audi et virorum insignem et laudabilem fortitudinem. Dio storicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit (quos Getas iam superiori loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente) hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telefum, ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, nemo qui nesciat animadvertat usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Greci Romanorum, {59} Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum. is ergo Telefus, Herculis filius natus ex Auge, sororis Priami coniugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus vigore terribilis, qui paternam fortitudinem propriis virtutibus aequans Herculis genium formae quoque similitndinem referebat, huius itaque regnum Moesiam appellavere maiores, quae provincia habet ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedonia, {60} ab occasu Histria, a septentrione Danubium. is ergo antefatus habuit bellum cum Danais, in qua pugna Thesandrum ducem Greciae interemit et dum Aiacem iniestus invadit Vliximque persequitur, vitibus equo cadente ipse corruit Achillisque iaculo femur sauciatus diu mederi nequivit; Grecos tamen, quamvis iam saucius, e suis finibus proturbavit, Thelepho vero defnncto Euryphylna filius successit in regno, ex Priami Frygum regi germana progenitus. qui ob Casandrae amorem bello interesse Troiano, ut parentibus soceroque ferret auxilium, cupiens, mox venisset extinctus est.

Перейти на страницу:
Нет соединения с сервером, попробуйте зайти чуть позже