Читаем Принцесса Иляна полностью

Erat ille dies fori multusque hominum vicinorum locorum conventus, dum vero quisque, ut moris est, rebus venalibus intendit, praemissique milites veluti Turci se se ceteris commiscent, et nihil suspicionis habetur, impetu facto despotus cum aliis in oppidum irruunt, supra quingentos capiunt, reliquos usque ad internicionem occidunt.

Erat enim oppidum VII centum domorum, ubi praeda magna facta est: centum viginti septem milia asperorum, quinque salmae argenti (haec caesaris erant), merces multae, panni serici et omnis generis, cum esset emporium Regionis, reperta sunt, et ut ille nuntius rettulit argenti massas, quas in civium domibus inveniebant, milites securibus inter sese dividebant.

Demum facta praeda et cum capturis remissa, oppidum igne consumunt. Inde autem eodem animo contra oppidum Cuzelath dictum quod tribus miliaribus hungaricis distabat festinantes tripartitis aciebus incedebant; habuerunt hominum tantum quinque millia; cumque ad silvam quandam vicinam loco pervenissent, jamque cives illi vicine vastationis territi occurrissent, et arbores pro obstruendis viis, ne equites pertransirent starent, hoc singulari dolo circumventi sunt.

Dimissi namque sunt quadringenti qui pedes cum illis manus consererent et potius occuparent quam impugnarent; erant illi duo millia, interea festinant cum exercitu duces et remotioribus locis silvam pertranseunt, a tergo hostibus veniunt, omnes nullo evadente concidunt, cadavera in grandem acervum comportantes, multosque palis affigentes, ut eorum horrido spectaculo Turci si quando supervenirent in terrorem verterentur; his peractis contra Savonich properant.

Savonite autem sicut et Cuzalite silvam intermediam hostium furore percepto succidere et vias obstruere ceperant. Sed superveniente exercitu in fugam conversi ad locum tutum confugerunt, ibi despotus sagitta est in pede vulneratus, de cujus tamen salute bene speratur.

Tunc demum reverti nostri ceperunt nihil villarum, nihil domorum intactum relinquentes, omnia ferro et igne consumpserunt. Aiunt beatissime pater qui regionem noverunt si centum militaribus Turciam versus irruissent, non potuisse Turcis graviora damna intulisse.

Sed Dragulae crudelitatem non pertransibo a qua toti orbi notissimus est. Nam manibus suis membratim captos Turcos dividens ad palos frusta figebat, inquiens: cum haec Turci venientes viderint, territi terga nobis dabunt et fugient; hic est ille qui silvas impalatorum hominum fecit.

Asserunt primi hujus regni eum ultra centum millia hominum cum waivodatui Transalpino praeesset, palis et aliis horrendae mortis suppliciis occidisse, ob quam rem majestas regia ipsum XV annis in artissimo carcere tenuit, sed nec ibi feritatis oblitus mures capiebat, et membratim divisos parvis ligneis claviculis, prout homines palis consuevit, affigebat.

Tandem vero superiori anno liberum fecit et ad expeditionem in Turcos destinavit, quibus singulari est terrori. Addit nuntius jussu bassae Alibek tenere se in Montibus Nigris. Ipsum vero post ubi subvenire Sabocz nequivit regressum ad consulendum caesarem.

Ex his clare intelligitur quanti commodi obtentio Sabocz esse jam ceperit, ex qua non solum incursiones Turcorum prohibitae sunt, sed contra eos incursiones paratae, quantaeque utilitatis r[ei]p[ubli]cae Christianae sit allatura, cum ex illo loco quicquid in regno Bozne et vicinis regionibus Turcus possidet turbari maxime possit.

Verum etiam considerandum puto quam gravi animo haec Turcus sit laturus, et quo apparatu in vindictam nisi ei potenter obviatum fuerit exiturus. Regia majestas dispositis qui Sabacz reaedificent, et magis quam prius muniant, quique pontes super Savo et Danubio componant. Data aliquali respiratione militibus qui sub Sabacz fuerunt, huc velocissime concessit percepto obitu regentis Castrum Budensem, in cujus manu omnis regius thesaurus erat; sed et thesaurarius vir magnus et potens hesterno die cum magna exequiarum pompa et honore praesentiae regiae sepultus est.

His ordinatis et quibusdam aliis occurrentibus negotiis ad prosequendum quae cepit, paucis post diebus convolabit. Nam et pontes ipsi jam parari ceperunt, exercitus quoque non longe a Bello Grado existit. Spero in Dei bonitate quod Serviam maxima in parte prius quam Turchus occurrere possit devastabit.

Tandem cum aquae excreverint quemadmodum prius conceperat in regnum Transalpinum cum Moldavis et ipsius Vualachiae majoris exercitu convenire intendit. Si autem has tantas impensas diu sufferre posit, non est opus, ut amplius replicem: si quid acturi sunt quibus attinet, moras tollant, quia nocuit semper differre paratis.

Comendo me humiliter pedibus beatissimis vestrae sanctitatis quam Altissimus conservare dignetur in aevum pro felici regimine ecclesiae suae sanctae.

Bude VIIa Martii MoCCCCLXXVI.

Eiusdem vestrae sanctitatis

humillima creatura

G. episcopus Agriensis.

Дракула защищает Трансильванию

Перейти на страницу:

Все книги серии Влад Дракулович

Принцесса Иляна
Принцесса Иляна

1475 год. Молодая аристократка по имени Илона Силадьи, овдовевшая несколько лет назад, получает от своего двоюродного брата, венгерского короля Матьяша I, необычное предложение. Её просят выйти замуж за Ладислава Дракулу из Валахии, "того самого Дракулу", чтобы Матьяш смог заключить с этим человеком политический и военный союз против турок.Дурная слава Дракулы по-прежнему при нём и количество ужасных историй "об изверге и тиране" продолжают расти, но Илона всё же соглашается, желая помочь христианам победить общего врага. Несмотря на обещания родственников в случае чего не дать её в обиду, она готовится принести себя в жертву, но брак оказывается совсем не таким, как ожидалось.Книга является заключительной частью цикла произведений о князе Владе III Цепеше, куда также входят романы "Время дракона", "Драконий пир" и "Валашский дракон", ранее опубликованные в этой же серии.

Светлана Сергеевна Лыжина

Историческая проза

Похожие книги

Испанский вариант
Испанский вариант

Издательство «Вече» в рамках популярной серии «Военные приключения» открывает новый проект «Мастера», в котором представляет творчество известного русского писателя Юлиана Семёнова. В этот проект будут включены самые известные произведения автора, в том числе полный рассказ о жизни и опасной работе легендарного литературного героя разведчика Исаева Штирлица. В данную книгу включена повесть «Нежность», где автор рассуждает о буднях разведчика, одиночестве и ностальгии, конф­ликте долга и чувства, а также романы «Испанский вариант», переносящий читателя вместе с героем в истекающую кровью республиканскую Испанию, и «Альтернатива» — захватывающее повествование о последних месяцах перед нападением гитлеровской Германии на Советский Союз и о трагедиях, разыгравшихся тогда в Югославии и на Западной Украине.

Юлиан Семенов , Юлиан Семенович Семенов

Детективы / Исторический детектив / Политический детектив / Проза / Историческая проза