EXORCISMUS
Adjuro ergo te, omnis immundissime spiritus, omne phantasma, omnis incursio satanae, in nomine Jesu Christi Nazareni, qui post lavacrum Joannis in desrtum ductus est, et te in tuis sedibus vicit: ut, quem ille de limo terrae ad honorem gloriae suae formavit, tu desinas impurgnare: et in homine miserabili non humanam fragilitatem, sed imaginem omnipotentis Dei contremiscas. Cede ergo Deo qui te, et malitiam tuam in Pharaone, et in exercitu ejus per Moysen servum suum in abysseum demersit. Cede Deo qui te per fidelissimum servum suum David de rege Saule spiritualibus canticis pulsum fugavit. Cede Deo qui te in Juda Iscariote proditore damnavit. Ille enim te divinis verberibus tangit, in cujus conspectu cum tuis legionibus tremens et clamans dixisti; Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi? Venisti huc ante tempus torquere nos? Ille te perpetuis flammis urget, qui in fine temporum dicturus est impiis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Tibi enim, impie, et angelis tuis vermes erunt, qui numquam morientur. Tibi, et angelis tuis inexstinguibile praeparatur incendium: quia tu es princeps maledicti homicidii, tu auctor incestus, tu sacrilegorum caput, tu actionum pessimarum magister, tu haereticorum doctor, tu totius obscoenitatis inventor. Exi ergo, impie, exi, scelerate, exi cum omni fallacia tua: quia hominem templum suum esse voluit Deus. Sed quid diutius moraris hic? Da honorem Deo Patri omnipotenti, cui omne genu flectitur. Da locum Domino Jesu Christo, qui pro homine sanguinem suum sacratissimum fudit. Da locum Spiritui Sancto, qui per beatum Apostolum suum Petrum te manifeste stravit in Simone mago; qui fallaciam tuam in Anania et Saphira condemnavit; qui te in Herode rege honorem Deo non dante percussit; qui te in mago Elyma per Apostolum suum Paulum caecitatis caligine perdidit, et per eumden de Pythonissa verbo imperans exire praecepit. Discede ergo nunc, discede, seductor. Tibi eremus sedes est. Tibi habitatio serpens est: humiliare, et prosternere. Jam non est differendi tempus. Ecce enim dominator Dominus proximat cito, et ignis ardebit ante ipsum, et praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Si enim hominem fefelleris, Deum non poteris irridere. Ille te ejicit, cujus oculis nihil occultum est. Ille te expellit, cujus virtuti universa subjecta sunt. Ille te execludit, qui tibi, et angelis tuis praeparavit aeternam gehennam; de cujus ore exibit gladius acutus: qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Amen.