[14]Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit. Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.[v2.n.318.2]
[15]Te quoque proteget illa, quaeTarda venit seris factura nepotibus umbram,
ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.
[16]Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam:
Vere fabis satio est: tunc te quoque, medica, putres
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura.
An uno[v2.n.320.1]
tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium; eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.[17]Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis depositum[v2.n.320.2]
: magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.[18]Negat quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius; videlicet frigus excludit et ventum. Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas[v2.n.320.3]
adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio. Rapum[v2.n.320.4] autem arboris, antequam obruat, radit.[v2.n.320.5] Ex omni enim materia, quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes. Statim enim ab imo vestietur nec magna pars quemadmodum in olivetis veteribus arida et retorrida erit.[19]Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste.
[20]Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore radicescat. Et vidi non tantum mense Februario positas, sed etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas ulmos.
[21]Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi. VALE.
Letter 87
[1]Naufragium, antequam navem adscenderem, feci. Quomodo acciderit, non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si nolueris. Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere, quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.
[2]Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus, nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra iacet, ego in culcita. Ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est.
[3]De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus. Illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.
[4]Vehiculum, in quod inpositus sum, rusticum est; nudae vivere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velim[v2.n.324.1]
videri meum. Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem. Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.