[29]Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus, bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea," inquit, "conceditis divitias habere aliquid usus. Inter commoda illas numeratis; atqui eadem ratione ne[v2.n.340.1]
commodum quidem erunt. Per illas enim multa nobis incommoda eveniunt."[30]His quidam hoc respondent: " Erratis, qui incommoda[v2.n.340.2]
divitiis inputatis. Illae neminem laedunt; aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit; occidentis telum est. Non ideo divitiae tibi nocent, si propter divitias tibi nocetur."[31]Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa e(iiciens, quae protinus necesse est noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem causam divitiae habent; inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.
[32]Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant. Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam. Quae bona sunt magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem alii est insolentia quam species magnitudinis falsa.
[33] " Isto modo," inquit, " etiam malum sunt divitia non tantum bonum non sunt." Essent malum, ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam ; nunc praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos, sed adtrahentem. Specie enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.
[34]Habet virtus quoque praecedentem causan adducit invidiam,[v2.n.342.1]
multis enim propter sapientiam multis propter iustitiam invidetur. Sed nec ex se hanc causam habet nec veri similem. Contra enim veri similior illa species hominum animis obicitur virtute, quae illos in amorem et admirationem vocet.[35]Posidonius sic interrogandum ait : " quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, non sunt bona. Divitiae autem et bona valetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona." Hanc interrogationem magis etiam nunc hoc modo intendit: "quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt. A fortuitis autem in haec inpellimur[v2.n.342.2]
ergo non sunt bona." "[36]Hac," inquit, "ratione ne commoda quidem ista erunt." Alia est commodorum condicio, alia bonorum; commodum est, quod plus usus habet quam molestiae. Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum, quod plus prodest, sed quod tantum prodest.
[37]Praeterea commodum et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum; bonum ad unum sapientem pertinet; inviolatum esse oportet.
[38]Bonum animum habere; unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: " ex malis bonum non fit. Ex multis paupertatibus divitiae fiunt; ergo divitiae bonum non sunt." Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: " paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem.
[39]Graeci κατὰ στέρησιν dicunt. Non quod habeat dicit, sed quod non habeat.[v2.n.344.1]
Itaque ex multis inanibus nihil inpleri potest; divitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter," inquit, "quam debes, paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quod ei deest."[40]Facilius, quod volo, exprimerem, si Latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία, significatum Hanc paupertati Antipater adsignat; ego non video, quid aliud sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus, numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.