[23]Pueriles sunt et aliquid habentes liberalibus simile hae artes, quas ἐγκυκλίους Graeci, nostri autem liberales vocant. Solae autem liberales sunt, immo, ut dicam verius, liberae, quibus curae virtus est.
[24]"Quemadmodum," inquit, " est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat. Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur; ergo eius, quam adiuvat, pars est."
[25]Multa adiuvant nos nec ideo partes nostri[v2.n.364.1]
sunt. Immo si partes essent, non adiuvarent. Cibus adiutorium corporis nec tamen pars est. Aliquid nobis praestat geometriae ministerium; sic philosophiae necessaria est, quomodo ipsi faber. Sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.[26]Praeterea utraque fines suos habet. Sapiens enim causas naturalium et quaerit et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et subputat. Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve natura, sapiens scit; cursus et recursus et quasdam observationes, per quas descendunt et adlevantur ac speciem interdum standum praebent, cum caelestibus stare non liceat, colligit mathematicus.
[27]Quae causa in speculo imagines exprimat, sciet sapiens; illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat. Magnum esse solem philosophus probabit; quantus sit, mathematicus, qui usu quodam et exercitatione procedit; sed ut procedat, impetranda illi quaedam principia sunt. Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.
[28]Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat; mathematice, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat. Accipit prima, quorum beneficio ad ulteriora perveniat. Si per se iret ad verum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto.[v2.n.366.1]
Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum inmutabili; nihil[v2.n.366.2] autem ulla ars alia de bonis ac malis quaerit.[29]Singulas Iubet[v2.n.366.3]
circumire virtutes. Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit. Numquid ergo hanc liberalia studia corroborant ? Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio. " Ure," inquit, " caede, occide; non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam." Numquid liberalia studia hos animos facere possunt ? Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit. Scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum debeas sumere.[30]Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum. Verbis, rebus, adfectibus comem[v2.n.366.4]
se facilemque omnibus praestat. Nullum alienum malum putat. Bonum autem suum ideo maxime, quod alicui bono futurum est, amat. Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt ? Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.[31]"Cum dicatis," inquit, "sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?" Quia nec sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet. Ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis. Non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri, sine quo non potest fieri.
[32]Potest quidem etiam illud dici: sine liberalibus studiis veniri ad sapientiam posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen non per haec discitur.
Quid est autem, quare existimem non futurum sapientem eum, qui litteras nescit, cum sapientia non sit in litteris ? Res tradit, non verba, et nescio an certior memoria sit, quae nullum extra se subsidium habet.
[33]Magna et spatiosa res est sapientia. Vacuo illi loco opus est. De divinis humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore. De quo uno vide quam multa quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde an aliquid ante tempus sit sine tempore; cum mundo coeperit an etiam ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus.