[11]Quid mihi prodest scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividere ? Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens ? Docet quomodo nihil perdam ex finibus meis; at ego discere volo, quomodo totos hilaris amittam. "
[12]Paterno agro et avito," inquit, "expellor." Quid? Ante avum tuum quis istum agrum tenuit ? Cuius, non dico hominis, sed populi fuerit, expedire potes ? Non dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius colonus es? Si bene tecum agitur, heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capi[v2.n.356.1]
publicum; hoc, quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem generis humani.[13]O egregiam artem! Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat. Si artifex es, metire hominis animum. Dic quam magnus sit, dic quam pusillus sit. Scis, quae recta sit linea; quid tibi prodest, si quid in vita rectum sit ignoras ?
[14]Venio nunc ad illum, qui caelestium notitia gloriatur:
Frigida Saturni sese quo stella receptet,
Quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.
Hoc scire quid proderit ? Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?
[15]Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus. Per statas vices remeant et effectus rerum omnium aut movent aut greatly under Tiberius. Cf. Horace, Od. i. 11. 1 f.; Juv. iii. 42 f., and F. Cumont, Astrology and Religion among the Greeks and Romans (trans.), esp. pp. 68 ff. and 84 ff. notant. Sed sive quicquid evenit faciunt, quid inmutabilis rei notitia proficiet ? Sive significant, quid refert providere quod effugere non possis ? Scias ista, nescias;
[16] fient.
Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes
Ordine respicies, numquam te crastina fallet
Hora nec insidiis noctis cupiere serenae.
Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem. "
[17]Numquid me crastina non fallit hora? Fallit enim quod nescienti evenit." Ego quid futurum sit, nescio; quid fieri possit, scio. Ex hoc nihil desperabo, totum expecto; si quid remittitur, boni consido. Fallit me hora, si parcit, sed ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere posse, sic scio et non utique casura. Utique secunda expecto, malis paratus sum.
[18]In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem. Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros. Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus; aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros[v2.n.358.1]
voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua. >Quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in sagina, animi in macie et veterno sunt ?[19]An liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare ? Nihil liberos suos docebant, quod discendum esset iacentibus. Sed nec hae nec illae docent aluntve virtutem. Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ? Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci ?
[20]" Quid ergo ? Nihil nobis liberalia conferunt studia?" Ad alia multum, ad virtutem nihil. Nam et hae viles ex professo artes, quae manu constant, ad instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem non pertinent. "Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus ?" Non quia virtutem dare possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem praeparant. Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.
[21]Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt volgares et sordidae, sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Volgares opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est.
[22]Ludicrae sunt, quae ad voluptatem oculorum atque aurium tendunt. His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus. His imperitorum feriuntur oculi omnia subita, quia causas non novere, mirandum.