Читаем Ad Lucilium Epistulae Morales полностью

[7]Hactenus Posidonio adsentior; artes[v2.n.398.4] quidem a philosophia inventas, quibus in cotidiano vita utitur, non concesserim nec illi fabricae adseram gloriam. " Illa," inquit, " sparsos et aut cavis tectos[v2.n.398.5] aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri." Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.

[8]Quid ais ? Philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quid[v2.n.400.1] aliud erat avaritiae signum dare ? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores.[v2.n.400.2] [9] Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere,

Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.

Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam.

[10]Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere, sed securi. Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.

In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat.

[11]Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos

Tunc laqueis captare feras et fallere visco

Inventum et magnos canibus circumdare saltus.

Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.

[12]In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas[v2.n.402.1] fudisset; ista[v2.n.402.2] tales inveniunt, quales colunt.

[13]Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.

Sapiens facilis victu fuit, quidni ?. Cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat.

[14]Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum ? Uter ex his sapiens tibi videtur ? Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum[v2.n.404.1] hac obiurgatione sui: " quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui ! " qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit ?

[15]Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum,[v2.n.404.2] posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ? Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi cocum esse quam militem.

[16]Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant necessaria; in delicias laboratum Non desiderabis artifices; sequere naturam.

Illa noluit esse districtos. Ad quaecumque nos cogebat, instruxit. "Frigus intolerabilest corpori nudo." Quid ergo ? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora ? Non avium plumae in usum vestis conseruntur ? Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt? "

Перейти на страницу:

Похожие книги