[17]Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere." Quid ergo ? Non vetustas multa dedit[v2.n.406.1]
loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt ? Quid ergo ? Non quilibet[v2.n.406.2] virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula[v2.n.406.3] aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere[v2.n.406.4] securi ? Quid ergo ? Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus ?[18]Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere. Nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci. Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et Among many accounts by Roman writers of early man, compare this passage of Ovid, and that in the fifth book of Lucretius. gratuita et opera levi parabilia. Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira,[v2.n.408.1]
nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus.[19]Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis[v2.n.408.2]
negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia[v2.n.408.3] molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est velle, quantum sat est.[20]Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is[v2.n.408.4]
qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque[v2.n.410.1] conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi. Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quoTela iugo vincta[v2.n.410.2]
est, stamen secernit harundo,Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod lato paviunt[v2.n.410.3]
insecti pectine dentes.Quid, si contigisset illi adire[v2.n.410.4]
has nostri temporis telas, quibus[v2.n.410.5] vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?[21]Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum,[v2.n.410.6]
quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.[22]Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit. Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere. " Receptas," inquit, "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat. Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.
[23]Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio." Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.