[17]Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis. Altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est. Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior. Ei bilis[v3.n.22.1]
nigra curanda est et ipsa furoris causa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est. Ipse discuti debet; alioqui abibunt in vanum monentium verba."[18]Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri. Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet[v3.n.22.2]
obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.[19]Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus eum visum recepit, aliis quoque potest reddere; malitia liberatus et liberat. Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis contra praeceptis eget animus, ut videat, quid agendum sit in vita; quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet. "
[20]Non est," inquit, " quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce. Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita "; alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adicit remediis medicina consilium.
[21]" Error," inquit, " est causa peccandi. Hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas." Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo nihil ne[v3.n.24.1]
aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renovant; deinde quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur. Aut isto[v3.n.24.2] modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes; atqui non sunt supervacuae, ergo ne monitiones quidem.[22]" Stultum est," inquit, " praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta." Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt ? Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives. "
[23]Sana,"[v3.n.26.1]
inquit, " avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.[v3.n.26.2] " Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire ? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum. " Tolle," inquit, " errores; supervacua praecepta sunt." Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.[24]" Nihil," inquit, " efficient monitiones admotae gravibus vitiis." Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum. Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem. Sed non ideo nihil sanat, quia non omnia. "
[25]Quid prodest," inquit, " aperta monstrare ? " Plurimum; interdum enim scimus nec adtendimus. Non docet admonitio, sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi. Pleraque ante oculos posita transimus. Admonere genus adhortandi est. Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calvi repetenda sententia est: " factum esse ambitum scitis, et hoc vos scire omnes sciunt."
[26]Seis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil eum adultero, sic[v3.n.28.1]
tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam reducendus es; non enim reposita illa esse oportet, sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adice nunc, quod aperta quoque apertiora fieri solent.