[5]Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum, cui quantulumcumque temporis contigit, bene conlocatum est. Vidit enim veram lucem. Non fuit unus e multis. Et vixit et viguit. Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris quamdiu vixerit ? Vivit; ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit.
[6]Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim, nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam, si spatium eius inciditur. Non enim ad eum diem me aptavi, quem ultimum mihi spes avida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi. Quid me interrogas, quando natus sim, an inter iuniores adhuc censear ?
[7]Habeo meum. Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest vita esse perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim, alienum est; quamdiu ero,[v3.n.6.1]
ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar,[8]Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ? Usque ad sapientiam vivere. Qui ad illam pervenit, attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit. Merito enim inputabit; meliorem illi vitam reddidit quam accepit. Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset ostendit. Si quid adiecisset, fuisset simile praeterito.
[9]Et tamen quo usque vivimus ? Omnium rerum cognitione fruiti sumus. Scimus a quibus principiis[v3.n.8.1]
natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit. Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere. Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem. Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias. "[10]Nec hac spe," inquit sapiens ille, " fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare; aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo."
[11]"Non tam multis vixit annis quam potuit." Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis; annales Tanusii[v3.n.8.2]
scis quam ponderosi sint et quid vocentur. Hoc est vita quorumdam longa, et quod Tanusii sequitur annales.[12]Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur ? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit ? Non maiore spatio alter alterum praecedimus. Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis ? Vale.
Letter 94
[1]Eam partem philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta _ nec in universum conponit hominem, sed marito suadet quomodo se gerat adversus uxorem, patri quomodo educet liberos, domino quomodo servos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantes reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius vitae complexus est.
[2]Sed Ariston Stoicus contrario hanc partem levem existimat et quae non descendat in pectus usque anilia[v3.n.12.1]
habentem praecepta, plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni. Quam qui bene intellexit ac didicit, quid in quaque re faciendum sit sibi ipse praecipit.[v3.n.12.2] Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit: sic qui se ad totam vitam instruxit, non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret.[3]In hoc est et quomodo cum uxore ac liberis vivat.
[4]Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognovit. In duas ergo quaestiones locus iste dividitur: utrum utilis an inutilis sit, et an solus virum bonum possit efficere, id est utrum supervacuus sit an omnes faciat supervacuos.