Читаем Ad Lucilium Epistulae Morales полностью

[9]Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum[v2.n.450.6] bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male[v2.n.450.7] congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla

Prima hominis facies et pulchro pectore virgo

Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix

Delphinum caudas utero commissa luporum.

Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis !

[10]Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum ? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.[v2.n.452.1] "Quid ergo?" inquit,"si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio,[v2.n.452.2] non petes illas ?"

[11]Quidni petam ? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum ? Hoc unum, bene eligi. Nam cum[v2.n.452.3] vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.

[12]Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini. Natura enim homo mundum[v2.n.454.1] et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali. Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.

[13]Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula ? Nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.

[14]"Est quidem," inquit, "sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."

[15]Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse. Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit. Minus enim intervalli a beato[v2.n.456.1] ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ? In summo deficit clivo?

[16]Commoda sunt in vita[v2.n.456.2] et incommoda, utraque extra nos. Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur ? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui.

[17]Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis. Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur. " Sed quaedam," inquit, " soli quoque opstant." At sol integer est[v2.n.456.3] etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur. Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.

[18]Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt; non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.

Перейти на страницу:

Похожие книги