[8]Exilia, tormenta morbi,[v2.n.436.1]
bella, naufragia meditare.[v2.n.436.2] Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere,[v2.n.436.3] potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est.[9]Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt ? Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ? Cypron quotiens vastavit haec clades ? Quotiens in se Paphus corruit ? Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus ?
Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.
[10]Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo[v2.n.436.4]
monti; omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet. Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo[v2.n.438.1] appareat illas saltim fuisse?[11]Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies; iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant. Vasta vis[v2.n.438.2]
ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia.[12]Casurae stant.[v2.n.438.3]
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus,[v2.n.438.4] sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus[v2.n.438.5] in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua[v2.n.438.6] nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum vias longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.[13]Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria. Multa ceciderunt, ut altius surgerent. Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.
[14]In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.[v2.n.440.1]
Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiam[v2.n.440.2] loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.[v2.n.440.3][15]Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat[v2.n.440.4]
nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines. Nihil horum indignandum (unnecessarily) emend to read centesimus septimus. But Seneca was using round numbers. est. In eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur. Placet; pare. Non placet; quacumque vis, exi. Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur.[16]Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus[v2.n.442.1]
nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, "discede," inquit, "ambitio! omnium, quae terram premunt, siremps[v2.n.442.2] lex esto." Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.[17]Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen. Quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens. " Facilia," inquit, "me doce." Cui praeceptor "ista," inquit, "omnibus eadem sunt, aeque difficilia."