[19]Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis ? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum[v2.n.458.1]
sanitas firmitasque.[20]Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio[v2.n.458.2]
relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse ? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam ? Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi[v2.n.460.1] statum, ne interpellandi quidem optimum.[21]" Frigidum," inquit, " aliquid et calidum novimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser." Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum. Si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est.
[22]Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem; non fit miser. Adicio debilitatem; non fit miser. Adicio dolores continuos et graves; miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt.
[23]Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit,[v2.n.460.2]
alicubi subsistat ? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. Quidni non possit beata vita rescindi ? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.[24]" Quid ergo ? " inquit, " sapiens non est beatior, qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est ?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior ? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem.[v2.n.462.1]
Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat.[25]Quid est in virtute praecipuum ? Futuro non indigere nec dies suos computare; in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur[v2.n.462.2]
et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro ? Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere " beatus sum" ? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. " Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.[26]Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom[v2.n.462.3]
aput eos quoque reperiantur,[v2.n.462.4] aput quos voluptas imperavit ? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimum[v2.n.464.1] agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat.[27]"Dis," inquit, "inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo. Accedimus ad illa, non pervenimus." Ratio vero dis hominibusque communis est; haec in illis consummata est, in nobis consummabilis.
[28]Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt; nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium.
[29]Per hanc potest non paenitenda agi vita, at[v2.n.464.2]
inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava. Illa apparens malitia et exagitata[v2.n.464.3] abest[v2.n.464.4] ; non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur. Cuicumque autem deest aliquid ad bonum, malus est. Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor