[4]Odium aut est[v3.n.212.3]
ex offensa: hoc vitabis neminem lacessendo; aut gratuitum: a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt nec inimicum. Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas; eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis. Nulli non ad nocendum satis virium est. Adice nunc, quod qui timetur, timet; nemo potuit terribilis esse secure.[5]Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
[6]Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur[v3.n.214.1]
et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit, tacebit. Nemo quantum audierit, loquetur. Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est. Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si[v3.n.214.2] quod modo secretum erat, rumor est.[7]Securitatis magna portio est nihil inique facere. Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant. Trepidant enim, cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit. Dat poenas quisquis expectat; quisquis autem meruit, expectat.
[8]Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi. Et inter somnos movetur et, quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi obliteratum videtur, non satis tectum. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam. VALE.
Letter 106
[1]Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum. Hanc excusationem cave audias; vaco et omnes vacant, qui volunt. Neminem res secuntur. Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant. Quid ergo fuit, quare non protinus rescriberem ? Id,[v3.n.216.1]
de quo quaerebas, veniebat in contextum operis mei.[2]Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare. Itaque dubitavi utrum differrem te, donec suus isti rei veniret locus, an[v3.n.218.1]
ius tibi extra ordinem dicerem; humanius visum est tam longe venientem non detinere.[3]Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam.
Quae sint haec interrogas ? Quae scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeris: bonum an corpus sit ?
[4]Bonum facit: prodest enim.[v3.n.218.2]
Quod facit, corpus est. Bonum agitat animum et quodammodo format et continet, quae propria[v3.n.218.3] sunt corporis. Quae corporis bona sunt, corpora sunt; ergo et quae animi sunt.[5]Nam et hoc corpus est. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae aiunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint—ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam—tamquam ira, amor, tristitia,nisi[v3.n.218.4]
dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo ? Tam manifestas notas corporis credis inprimi[v3.n.218.5] nisi a corpore ?[6]Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut[v3.n.218.6]
avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.[7]An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo ? Quantam intentionem prudentia ? Quantam modestiam et quietem reverentia ? Quantam serenitatem laetitia ? Quantum rigorem severitas ? Quantam remissionem lenitas ? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent.
Omnes autem, quas rettuli, virtutes bona[v3.n.220.1]
sunt, et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit ?[8]
Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res,
ut ait Lucretius. Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent; ergo corpora sunt.