[32]Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum verba expressa,[v3.n.250.3]
reapse[v3.n.250.4] dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse,[v3.n.250.5] id est se ipse. Deinde transit ad ea, quae consuetudo saeculi mutavit, tamquam ait Cicero: " quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione revocati." Hanc quam nunc in circo cretam vocamus, calcem antiqui dicebant. Deinde Ennianos[v3.n.250.6] colligit versus et in primis illos de[33]Africano scriptos:
cui nemo civis neque hostis
Quibit[v3.n.250.7]
pro factis reddere opis pretium.Ex eo se ait intellegere, opem[v3.n.250.8]
aput antiquos non tantum auxilium significasse, sed operam. Ait enim Ennius[v3.n.250.9] neminem potuisse Scipioni[v3.n.250.10] neque civem neque hostem reddere operae pretium. Felicem deinde se putat, quod invenerit, unde visum sit Vergilio dicere:[34] quem super ingens porta tonat caeli. Ennium[v3.n.250.11]
hoc ait Homero subripuisse,[v3.n.250.12] Ennio vergilium. Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni:Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
Mi soli caeli maxima porta patet.
[35]Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.
[36]Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.
[37]Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela; quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ? Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam ratem ? Non est loquendum, sed gubernandum.
[38]Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt; dixit illa Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens agmen nostrorum[v3.n.252.1]
tot ac talium. Quomodo probare possint sua esse, monstrabo: faciant, quae dixerint.[39]Quoniam quae volueram ad te perferre, iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in[v3.n.254.1]
alteram epistulam integrum, quod exegeras, transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas. VALE.Letter 109
[1]An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum omni bono esse sapientem et summa adeptum; quomodo prodesse aliqui possit summum habenti bonum, quaeritur.
Prosunt inter se boni; exercent enim virtutes et sapientiam in suo statu continent. Desiderat uterque aliquem, cum quo conferat, cum quo quaerat.
[2]Peritos luctandi usus exercet; musicum, qui paria didicit, movet. Opus est et sapienti agitatione[v3.n.254.2]
virtutum: ita quemadmodum ipse se movet, sic movetur ab alio sapiente.[3]Quid sapiens sapienti proderit ? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet: docebit, quae invenerit. Semper enim etiam a sapiente restabit, quod inveniat et quo animus eius excurrat.
[4]Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius[v3.n.256.1]
incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est. Ergo ex contrario bonus bono proderit. " Quomodo ? " inquis.[5]Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia sapiens scit. Etiam si sciret, breviores vias rerum aliqui excogitare posset et has indicare, per quas facilius totum opus circumfertur.
[6]Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis viribus, sed ipsius, quem adiuvat. Potest quidem ille etiam relictus sibi explicare partes suas; nihilominus adiuvat etiam currentem hortator. " Non prodest sapienti sapiens, sed sibi ipse. Hoc scias: detrahe illi vim propriam, et ille nihil aget."