[12]Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem. Quae est enim virtus supervacua contemnere ? Tunc te admirare, cum contempseris necessaria. Non magnam rem facis, quod vivere sine regio[v3.n.272.1]
apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis; tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem. Sine fastidio inplendus est. Quid enim ad rem pertinet, quid accipiat perditurus quicquid acceperit ?[13]Delectant te disposita, quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora, si recentia perferantur ad mensam, alia, si diu pasta et coacta pinguescere fluunt ac vix saginam continent suam. Delectat te nidor[v3.n.272.2]
horum arte quaesitus. At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere ? Exitum specta.[14]Attalum memini cum magna admiratione omnium haec dicere: " Diu," inquit, " mihi inposuere divitiae. Stupebam, ubi aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat. Existimabam similia esse quae laterent, his, quae ostenderentur. Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis caelata et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas; hinc puerorum perspicuos cultu atque forma greges, hinc feminarum, et aha, quae res suas recognoscens summi imperii fortuna protulerat.
[15]Quid hoc est, inquam, aliud nisi[v3.n.274.1]
inritare cupiditates hominum per se incitatas ? Quid sibi vult ista pecuniae pompa ? Ad discendam avaritiam convenimus ? At mehercules minus cupiditatis istinc effero quam adtuleram. Contempsi divitias, non quia supervacuae, sed quia pusillae sunt. vidistine, quam intra paucas horas ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit ?[16]Hoc totam vitam nostram occupavit, quod totum diem occupare non potuit ? " Accessit illud quoque: tam supervacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus.
[17]Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus: Quid miraris ? Quid stupes ? Pompa est. Ostenduntur istae res, non possidentis, et dum placent, transeunt.
[18]Ad veras potius te converte divitias. Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: ' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate[v3.n.274.2]
faciamus.' Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint. Turpe est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.[19]' Quid ergo faciam, si ista non fuerint ? ' Quaeris, quod sit remedium inopiae ? Famem fames finit; alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant ? Quid refert, quantulum sit, quod tibi possit negare fortuna ?
[20]Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit. Liber est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. Ita[v3.n.276.1]
est: nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem."Haec nobis Attalus dixit[v3.n.276.2]
; quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis. VALE.Letter 111
[1]Quid vocentur Latine sophismata, quaesisti a me. Multi temptaverunt illis nomen inponere, nullum haesit, videlicet, quia res ipsa non recipiebatur a nobis nec in usu erat, nomini quoque repugnatum est. Aptissimum tamen videtur mihi, quo Cicero usus est: cavillationes vocat.
[2]Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior. At ille, qui philosophiam in remedium suum exercuit, ingens fit animo, plenus fiduciae, inexsuperabilis et maior adeunti.
[3]Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus; cum accesseris, tunc manifestum fit, quo in arduo summa sint; talis est, mi Lucili, verus et rebus, non artificiis philosophus. In edito stat admirabilis, celsus, magnitudinis verae. Non exsurgit in plantas nec summis ambulat digitis eorum more, qui mendacio staturam adiuvant longioresque quam sunt, videri volunt; contentus est magnitudine sua.