Читаем Aeneis полностью

TU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomenHesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.At pius exsequiis Aeneas rite solutis,aggere composito tumuli, postquam alta quieruntaequora, tendit iter velis portumque relinquit.Adspirant aurae in noctem nec candida cursusLuna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.Proxima Circaeae raduntur litora terrae,dives inaccessos ubi Solis filia lucosadsiduo resonat cantu tectisque superbisurit odoratam nocturna in lumina cedrum,arguto tenuis percurrens pectine telas.Hinc exaudiri gemitus iraeque leonumvincla recusantum et sera sub nocte rudentum,saetigerique sues atque in praesaepibus ursisaevire ac formae magnorum ululare luporum,quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbisinduerat Circe in voltus ac terga ferarum.Quae ne monstra pii paterentur talia Troesdelati in portus neu litora dira subirent,Neptunus ventis implevit vela secundisatque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab altoAurora in roseis fulgebat lutea bigis:cum venti posuere omnisque repente reseditflatus et in lento luctantur marmore tonsae.Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucumprospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.verticibus rapidis et multa flavus arenain mare prorumpit. Variae circumque supraqueadsuetae ripis volucres et fluminis alveoaethera mulcebant cantu lucoque volabant.flectere iter sociis terraeque advertere prorasimperat et laetus fluvio succedit opaco.Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,quis Latio antiquo fuerit status, advena classemcum primum Ausoniis exercitus appulit oris,expediam et primae revocabo exordia pugnae.tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,dicam acies actosque animis in funera regesTyrrhenamque manum totamque sub arma coactamHesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbesiam senior longa placidas in pace regebat.Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Maricaaccipimus, Fauno Picus pater isque parentemte, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.filius huic fato divom prolesque virilisnulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.Sola domum et tantas servabat filia sedes,iam matura viro, iam plenis nubilis annis.Multi illam magno e Latio totaque petebantAusonia. Petit ante alios pulcherrimus omnisTurnus, avis atavisque potens, quem regia coniunxadiungi generum miro properabat amore;sed variis portenta deum terroribus obstant.Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,sacra comam multosque metu servata per annos,quam pater inventam, primas cum conderet arces,ipse ferebatur Phoebo sacrasse LatinusLaurentisque ab ea nomen posuisse colonis.Huius apes summum densae (mirabile dictu),stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexisexamen subitum ramo frondente pependit.Continuo vates: `Externum cernimus,' inquit,`adventare virum et partis petere agmen easdempartibus ex isdem et summa dominarier arce.'Praeterea, castis adolet dum altaria taediset iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,[atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]regalisque accensa comas, accensa coronaminsignem gemmis, tum fumida lumine fulvoinvolvi ac totis Volcanum spargere tectis.Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:namque fore inlustrem fama fatisque canebantipsam, sed populo magnum portendere bellum.At rex sollicitus monstris oracula Fauni,fatidici; genitoris, adit lucosque sub altaconsulit Albunea, nemorum quae maxima sacrofonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellusin dubiis responsa petunt; huc dona sacerdosCum tulit et caesarum ovium sub nocte silentipellibus incubuit stratis somnosque petivit,multa modis simulacra videt volitantia miriset varias audit voces fruiturque deorumcouloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.Hic et tum pater ipse petens responsa Latinuscentum lanigeras mactabat rite bidentisatque harum effultus tergo stratisque iacebatvelleribus: subita ex alto vox reddita luco est:`Ne pete conubiis natam sociare Latinis,O mea progenies, thalamis neu crede paratis:externi venient generi, qui sanguine nostrumnomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotesomnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrensaspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'Haec responsa patris Fauni monitusque silentinocte datos non ipse suo premit ore Latinus,sed circum late volitans iam Fama per urbesAusonias tulerat, cum Laomedontia pubesgramineo ripae religavit ab aggere classem.Aeneas primique duces et pulcher Iuluscorpora sub ramis deponunt arboris altaeinstituuntque dapes et adorea liba per herbamsubiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)et Cereale solum pomis agrestibus augent.Consumptis hic forte aliis ut vertere morsusexiguam in Cererem penuria adegit edendiet violare manu malisque audacibus orbemfatalis crusti patulis nec parcere quadris:`Heus! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus,nec plura adludens. Ea vox audita laborumprima tulit finem, primamque loquentis ab oreeripuit pater ac stupefactus numine pressit.Continuo: `Salve fatis mihi debita tellusvosque,' ait, `O fidi Troiae salvete penates:hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:cum te, nate, fames ignota ad litora vectumaccisis coget dapibus consumere mensas,tum sperare domos defessus ibique mementoprima locare manu molirique aggere tecta.Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,exiliis positura modum.Quare agite et primo laeti cum lumine solisquae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,vestigemus et a portu diversa petamus.Nunc pateras libate Iovi precibusque vocateAnchisen genitorem, et vina reponite mensis.'Sic deinde effatus frondenti tempora ramoimplicat et geniumque loci primamque deorumTellurem nymphasque et adhuc ignota precaturflumina, tum Noctem Noctisque orientia signaIdaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matreminvocat et duplicis caeloque ereboque parentis.Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab altointonuit radiisque ardentem lucis et auroipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.Diditur hic subito Troiana per agmina rumoradvenisse diem, quo debita moenia condant.Certatim instaurant epulas atque omine magnocrateras laeti statuunt et vina coronant.Postera cum prima lustrabat lampade terrasorta dies, urbem et finis et litora gentisdiversi explorant: haec fontis stagna Numici,hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.Tum satus Anchisa delectos ordine ab omnicentum oratores augusta ad moenia regisire iubet, ramis velatos Palladis omnis,donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.Haud mora, festinant iussi rapidisque ferunturpassibus. Ipse humili designat moenia fossamoliturque locum primasque in litore sedescastrorum in morem pinnis atque aggere cingit.Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorumardua cernebant iuvenes muroque subibant.Ante urbem pueri et primaevo flore iuventusexercentur equis domitantque in pulvere currusaut acris tendunt arcus aut lenta lacertisspicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:cum praevectus equo longaevi regis ad aurisnuntius ingentis ignota in veste reportatadvenisse viros. Ille intra tecta vocariimperat et solio medius consedit avito.Tectum augustum ingens. centum sublime columnis,urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,horrendum silvis et religione parentum.Hic sceptra accipere et primos attollere fascesregibus omen erat, hoc illis curia templum,hae sacris sedes epulis, hic ariete caesoperpetuis soliti patres considere mensis.Quin etiam veterum effigies ex ordine avorumantiqua e cedro, Italusque paterque Sabinusvitisator, curvam servans sub imagine falcem,Saturnusque senex Ianique bifrontis imagovestibulo astabant, aliique ab origine regesMartiaque ob patriam pugnando volnera passi.Multaque praeterea sacris in postibus arma,captivi pendent currus curvaeque secureset cristae capitum et portarum ingentia claustraspiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.Ipse Quirinali lituo parvaque sedebatsuccinctus trabea laevaque ancile gerebatPicus, equum domitor; quem capta cupidine coniunxaurea percussum virga versumque venenisfecit avem Circe sparsitque coloribus alas.Tali intus templo divom patriaque Latinussede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,atque haec ingressis placido prior edidit ore:`Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbemet genus, auditique advertitis aequore cursum),quid petitis? Quae causa rates aut cuius egentislitus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?Sive errore viae seu tempestatibus acti,qualia multa mari nautae patiuntur in alto,fluminis intrastis ripas portuque sedetis,ne fugite hospitium neve ignorate LatinosSaturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,sponte sua veterisque dei se more tenentem.Atque equidem memini (fama est obscurior annis)Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agrisDardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbesThreiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,aurea nunc solio stellantis regia caeliaccipit et numerum divorum altaribus auget.'Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,atra subegit hiemps vestris succedere terrisnec sidus regione viae litusve fefellit:consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondamextremo veniens Sol aspiciebat Olympo.Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubesgaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema,Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenistempestas ierit campos, quibus actus uterqueEuropae atque Asiae fatis concurrerit orbis,audiit et siquem tellus extrema refusosummovet oceano et siquem extenta plagarumquattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.Diluvio ex illo tot vasta per aequora vectidis sedem exiguam patriis litusque rogamusinnocuum et cunctis undamque auramque patentem.Non erimus regno indecores, nec vestra fereturfama levis tantique abolescet gratia facti,nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.Fata per Aeneae iuro dextramque potentemsive fide seu quis bello est expertus et armis:multi nos populi, multae (ne temne, quod ultropraeferimus manibus vittas ac verba precantia)et petiere sibi et voluere adiungere gentes;sed nos fata deum vestras exquirere terrasimperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;huc repetit iussisque ingentibus urguet ApolloTyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.Dat tibi praeterea fortunae parva priorismunera, reliquias Troia ex ardente receptas.Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatismore daret populis, sceptrumque sacerque tiarasIliadumque labor vestes.'Talibus Ilionei dictis defixa Latinusobtutu tenet ora soloque immobilis haeretintentos volvens oculos. Nec purpura regempicta movet nec sceptra movent Priameia tantum,quantum in conubio natae thalamoque moratur,et veteris Fauni voluit sub pectore sortem,hunc illum fatis externa ab sede profectumportendi generum paribusque in regna vocariauspiciis, huic progeniem virtute futuramegregiam et totum quae viribus occupet orbem.tandem laetus ait: `Di nostra incepta secundentauguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas,mullera nec sperno. Non vobis rege Latinodivitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,si iungi hospitio properat sociusque vocari,adveniat voltus neve exhorrescat amicos:illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.vos contra regi mea nunc mandata referte.Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostraenon patrio ex adyto sortes, non plurima caelomonstra sinunt: generos externis adfore ab oris,hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrumnomen in astra ferant. Hunc illum poscere fataet reor et, siquid veri mens augurat, opto.'haec effatus equos numero pater eligit omni(stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):omnibus extemplo Teucris iubet ordine duciinstratos ostro alipedes pictisque tapetis;aurea pectoribus demissa monilia pendent,tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum;absenti Aeneae currunt geminosque iugalissemine ab aetherio, spirantis naribus ignem,illorum de gente, patri quos daedala Circesupposita de matre nothos furata creavit.Talibus Aeneadae donis dictisque Latinisublimes in equis redeunt pacemque reportant.Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argissaeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,et laetum Aenean classemque ex aethere longeDardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:`Heu stirpem invisam et fatis contraria nostrisfata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis,num capti potuere capi, num incensa cremavitTroia viros? Medias acies mediosque per ignisinvenere viam. At, credo, mea numina tandemfessa iacent odiis aut exsaturata quievi.Quin etiam patria excussos infesta per undasausa sequi et profugis toto me opponere ponto!Absumptae in Teucros vires caelique marisque.Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdisprofuit? Optato conduntur Thybridis alveo,securi pelagi atque mei. Mars perdere gentemimmanem Lapithum valuit, concessit in irasipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausumquae potui infelix, quae memet in omnia verti,vincor ab Aenea. Quod si mea numina non suntmagna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,atque immota manet fatis Lavinia coniunx:at trahere atque moras tantis licet addere rebus,at licet amborum populos exscindere regum.Hac gener atque socer coeant mercede suorum:sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,et Bellona manet te pronuba. Nec face tantumCisseis praegnans ignis enixa iugalisquin idem Veneri partus suus et Paris alterfunestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.'Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:luctificam Allecto dirarum ab sede dearuminfernisque ciet tenebris, cui tristia bellairaeque insidiaeque et crimina noxia cordi.Odit et ipse pater Pluton, odere sororesTartareae monstrum: tot sese vertit in ora,tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:`Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,hanc operam, ne noster honos infractave cedatfama loco, neu conubiis ambire LatinumAeneadae possint Italosve obsidere finis.Tu potes unanimos armare in proelia fratresatque odiis versare domos, tu verbera tectisfunereasque inferre faces, tibi nomina mille,mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,disice compositam pacem, sere crimina belli:arma velit poscatque simul rapiatque inventus.'Exin Gorgoneis Allecto infecta venenisprincipio Latium et Laurentis tecta tyrannicelsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeisfemineae ardentem curaeque iraeque coquebant.Huic dea caeruleis unum de crinibus anguemconicit inque sinum praecordia ad intuma subdit,quo furibunda domum monstro permisceat omnem.Ille inter vestes et levia pectora lapsusvolvitur attactu nullo fallitque furentem,vipeream inspirans animam: fit tortile colloaurum ingens coluber, fit longae taenia vittaeinnectitque comas, et membris lubricus errat.Ac dum prima lues udo sublapsa venenopertemptat sensus atque ossibus implicat ignemnecdum animus toto percepit pectore flammam,mollius et solito matrum de more locuta est,multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:`Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,O genitor, nec te miseret gnataeque tuique?Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquetperfidus alta petens abducta virgine praedo?An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastorLedaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes?Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorumet consanguineo totiens data dextera Turno?Si gener externa petitur de gente Latinisidque sedet Faunique premunt te iussa parentis,omnem equidem sceptris terram quae libera nostrisdissidet, externam reor et sic dicere divos.Et Turno, si prima domus repetatur origo,Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'His ubi nequiquam dictis experta Latinumcontra stare videt penitusque in viscera lapsumserpentis furiale malum totamque pererrat,tum vero infelix, ingentibus excita monstris,immensam sine more furit lymphata per urbem.Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,quem pueri magno in gyro vacua atria circumintenti ludo exercent; ille actus habenacurvatis fertur spatiis; stupet inscia suprainpubesque manus, mirata volubile buxum;dant animos plagae: non cursu segnior illoper medias urbes agitur populosque feroces.Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,maius adorta nefas maioremque orsa furoremevolat et natam frondosis montibus abdit,quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignumvociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos,te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.Fama volat, furiisque accensas pectore matresidem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:deseruere domos, ventis dant colla comasque,ast aliae tremulis ululatibus aethera complent,pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;ipsa inter medias flagrantem fervida pinumsustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,sanguineam torquens aciem, torvumque repenteclamat: `Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:Siqua piis animis manet infelicis Amataegratia, si iuris materni cura remordet,solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.'Talem inter silvas, inter deserta ferarum,reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.Postquam visa satis primos acuisse furoresconsiliumque omnemque domum vertisse Latini,protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alisaudacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbemAcrisioneis Danae fundasse colonis,praecipiti delata noto. Locus Ardea quondamdictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altisiam mediam nigra carpebat nocte quietem.Allecto torvam faciem et furialia membraexuit, in vultus sese transformat anilis;et frontem obscenam rugis arat, induit alboscum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;fit Calybe Iunonis anus templique sacerdoset iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:`Turne, tot incassum fusos patiere laboreset tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotesabnegat, externusque in regnum quaeritur heres.I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.Quare age et armari pubem portisque moverilaetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchroconsedere duces pictasque exure carinas.Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,ni dare coniugium et dicto parere fatetur,sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissimore refert: `Classis invectas Thybridis undamnon, ut rere, meas effugit nuntius auris.Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iunoinmemor est nostri.Sed te victa situ verique effeta senectus,o mater, curis nequiquam exercet et armaregum inter falsa vatem formidine ludit.Cura tibi divom effigies et templa tueri:bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.'Talibus Allecto dictis exarsit in iras,at iuveni oranti subitus tremor occupat artus,deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydristantaque se facies aperit; tum flammea torquenslumina cunctantem et quaerentem dicere plurareppulit et geminos erexit crinibus anguisverberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:`En ego victa situ, quam veri effeta senectusarma inter regum falsa formidine ludit.Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,bella manu letumque gero.'Sic effata facem iuveni coniecit et atrolumine fumantis fixit sub pectore taedas.Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artusperfundit toto proruptus corpore sudor;arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;saevit amor ferri et scelerata insania belli,ira super: magno veluti cum flamma sonorevirgea suggeritur costis undantis aeniexsultantque aestu latices, furit intus aquaifumidus atque alte spumis exuberat amnis,nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.Ergo iter ad regem polluta pace Latinumindicit primis iuvenum et iubet arma parari,tutari Italiam, detrudere finibus hostem:se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,certatim sese Rutuli exhortantur in arma:hunc decus egregium formae movet atque iuventae,hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,arte nova speculata locum, quo litore pulcherinsidiis cursuque feras agitabat Iulus.Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgoobicit et noto naris contingit odore,ut cervum ardentes agerent; quae prima laborumcausa fuit belloque animos accendit agrestis.Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptumnutribant Tyrrhusque pater, cui regia parentarmenta et late custodia credita campi.Adsuetum imperiis soror omni Silvia curamollibus intexens ornabat cornua sertispectebatque ferum puroque in fonte lavabat.Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili,errabat silvis rursusque ad limina notaipse domum sera quamvis se nocte ferebat.Hunc procul errantem rabidae venantis Iulicommovere canes, fluvio cum forte secundodeflueret ripaque aestus viridante levaret.Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,Ascanius curvo direxit spicula cornu;nec dextrae erranti deus afuit, actaque multoperque uterum sonitu perque ilia venit harundo.Saucius at quadrupes nota intra tecta refugitsuccessitque gemens stabulis questuque cruentusatque imploranti similis tectum omne replebat.Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,auxilium vocat et duros conclamat agrestis.Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertumrimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,quadrifidam quercum cuneis ut forte coactisscindebat, rapta spirans immane securi.At saeva e speculis tempus dea nacta nocendiardua tecta petit stabuli et de culmine summopastorale canit signum cornuque recurvoTartaream intendit vocem, qua protinus omnecontremuit nemus et silvae insonuere profundae;audiit et Triviae longe lacus, audiit amnissulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,et trepidae matres pressere ad pectora natos.Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signumdira dedit, raptis concurrunt undique telisindomiti agricolae; nec non et Troia pubesAscanio auxilium castris effundit apertis.Direxere acies. Non iam certamine agresti,stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,sed ferro ancipiti decernunt atraque latehorrescit strictis seges ensibus aeraque fulgentsole lacessita et lucem sub nubila iactant:fluctus uti primo coepit cum albescere vento,paulatim sese tollit mare et altius undaserigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udaevocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.Corpora multa virum circa seniorque Galaesus,dum paci medium se offert, iustissimus unusqui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:quinque greges illi balantum, quina redibantarmenta, et terram centum vertebat aratris.Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,promissi dea facta potens, ubi sanguine bellumimbuit et primae commisit funera pugnae,deserit Hesperiam et caeli convexa per aurasIunonem victrix adfatur voce superba:`En, perfecta tibi bello discordia tristi:dic in amicitiam coeant et foedera iungant.Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros,hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:finitimas in bella feram rumoribus urbesaccendamque animos insani Martis amore,undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.'Tum contra Iuno; `Terrorum et fraudis abunde est;stant belli causae, pugnatur comminus armis,quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.Talia coniugia et talis celebrent hymenaeosegregium Veneris genus et rex ipse Latinus.Te super aetherias errare licentius aurashaud pater ille velit, summi regnator Olympi:cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est,ipsa regam.' Talis dederat Saturnia voces.Illa autem attollit stridentis anguibus alasCocytique petit sedem, supera ardua linquens.Est locus Italiae medio sub montibus altis,nobilis et fama multis memoratus in oris,Amsancti valles: densis hunc frondibus atrumurguet utrimque latus nemoris, medioque fragosusdat sonitum saxis et torto vertice torrens.Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditismonstrantur, ruptoque ingens Acheronte voragopestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,invisum numen, terras caelumque levabat.Nec minus interea extremam Saturnia belloimponit regina manum. Ruit omnis in urbempastorum ex acie numerus caesosque reportantAlmonem puerum foedatique ora Galaesiimplorantque deos obtestanturque Latinum.Turnus adest medioque in crimine caedis et igniterrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matresinsultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae),undique collecti coeunt Martemque fatigant.Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,contra fata deum perverso numine poscunt,certatim regis circumstant tecta Latini.Ille velut pelagi rupes immota resistit,ut pelagi rupes magno veniente fragore,quae sese multis circum latrantibus undismole tenet; scopuli nequiquam et spumea circumsaxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestasconsilium et saevae nutu Iunonis eunt res,multa deos aurasque pater testatus inanis:`Frangimur heu fatis,' inquit, `ferimurque procella!Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebitsupplicium, votisque deos venerabere seris.Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus;funere felici spolior.' Nec plura locutussaepsit se tectis rerumque reliquit habenas.Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbesAlbanae coluere sacrum nunc maxima rerumRoma colit, cum prima movent in proelia Martem,sive Getis inferre manu lacrimabile bellumHyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad IndosAuroramque sequi Parthosque reposcere signa.Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt)religione sacrae et saevi formidine Martis;centum aerei claudunt vectes aeternaque ferrirobora, nec custos absistit limine Ianus:has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,ipse Quirinali trabea cinctuque Gabinoinsignis reserat stridentia limina consul,ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,aereaque adsensu conspirant cornua rauco.Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinusmore iubebatur tristisque recludere portas.Abstinuit tactu pater aversusque refugitfoeda ministeria et caecis se condidit umbris.Tum regina deum caelo delapsa morantisimpulit ipsa manu portas, et cardine versobelli ferratos rumpit Saturnia postes.Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;Pars pedes ire parat campis, pars arduus altispulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.Pars levis clipeos et spicula lucida tergentarvina pingui subiguntque in cote secures;signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.Quinque adeo magnae positis incudibus urbestela novant, Atina potens Tiburque superbum,Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignasumbonum cratis; alii thoracas aenosaut levis ocreas lento ducunt argento;vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratricessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.Classica iamque sonant; it bello tessera signum.Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementisad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicemloricam induitur fidoque accingitur ense.Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,qui bello exciti reges, quae quemque secutaecomplerint campos acies, quibus Itala iam tumfloruerit terra alma viris, quibus arserit armis.Et meministis enim, divae, et memorare potestis:ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oriscontemptor divom Mezentius agminaque armat.Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alternon fuit excepto Laurentis corpore Turni,Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutosmille viros, dignus, patriis qui laetior essetimperiis et cui pater haud Mezentius esset.Post hos insignem palma per gramina currumvictoresque ostentat equos satus Hercule pulchropulcher Aventinus, clipeoque insigne paternumcentum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;collis Aventini silva quem Rhea sacerdosfurtivum partu sub luminis edidit oras,mixta deo mulier, postquam Laurentia victorGeryone extincto Tirynthius attigit arvaTyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.Pila manu saevosque gerunt in bella doloneset tereti pugnant mucrone veruque Sabello.Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,terribili impexum saetacum dentibus albisindutus capiti, sic regia tecta subibat,horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,fratris Tiburti dictam cognomine gentem,Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,et primam ante aciem densa inter tela feruntur:ceu duo nubigenae cum vertice montis ab altodescendunt centauri, Homolen Othrymque nivalemlinquentes cursu rapido; dat euntibus ingenssilva locum et magno cedunt virgulta fragore.Nec Praenestinae fundator defuit urbis,Volcano genitum pecora inter agrestia regeminventumque focis omnis quem credidit aetasCaeculus. Hunc late legio comitatur agrestis:quique altum Praeneste viri quique arva GabinaeIunonis gelidumque Anienem et roscida rivisHernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,nec clipei currusve sonant: pars maxima glandesliventis plumbi spargit, pars spicula gestatbina manu, fulvosque lupi de pelle galerostegmen habent capiti, vestigia nuda sinistriinstituere pedis, crudus tegit altera pero.At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,iam pridem resides populos desuetaque belloagmina in arma vocat subito ferrumque retractat.Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos.Hi Soractis habent arces Flaviniaque arvaet Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.Ibant aequati numero regemque canebant,ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,cum sese e pastu referunt et longa canorosdant per colla modos, sonat amnis et Asia longepulsa palus.Nec quisquam aeratas acies ex agmine tantomisceri putet, aeriam sed gorgite ab altourgueri volucrum raucarum ad litora nubem.Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnumagmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gensper Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,qui Tetricae horrentis rupes montemque SeverumCasperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misitNursia, et Hortinae classes populique Latini,quosque secans infaustum interluit Allia nomen:quam multi Libyco volvuntur marmore fluctussaevus ubi Orion hibernis conditur undis;vel cum sole novo densae torrentur aristaeaut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocismille rapit populos, vertunt felicia BacchoMassica qui rastris et quos de collibus altisAurunci misere patres, Sidicinaque iuxtaaequora quique Cales linquunt, amnisque vadosiaccola Volturni, pariterque Saticulus asperOscorumque manus. Teretes sunt aclydes illistela, sed haec lento mos est aptare flagello;laevas caetra tegit, falcati comminus enses.Nec tu carminibus nostris indictus abibis,Oebale, quem generasse Telon Sebethide nymphafertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,iam senior; patriis sed non et filius arviscontentus late iam tum dicione premebatSarrastis populos et quae rigat aequora Sarnusquique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnaeet quos maliferae despectant moenia Abellae,Teutonico ritu soliti torquere cateias,tegmina quis capitum raptus de subere cortex,aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.Et te montosae misere in proelia Nersae,Ufens, insignem fama et felicibus armis;horrida praecipue cui gens adsuetaque multovenatu nemorum, duris Aequicula glaebis.Armati terram exercent, semperque recentisconvectare iuvat praedas et vivere rapto.Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,fronde super galeam et felici comptus oliva.Archippi regis missu, fortissimus Umbro,vipereo generi et graviter spirantibus hydrisspargere qui somnos cantuque manuque solebatmulcebatque iras et morsus arte levabat.Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictumevaluit, neque eum iuvere in volnera cantussomniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,te liquidi flevere lacus.Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,Virbius, insignem quem mater Aricia misit,eductum Egeriae lucis umentia circumlitora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercaeocciderit patriasque explerit sanguine poenasturbatis distractus equis, ad sidera rursusaetheria et superas caeli venisse sub auras,Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbrismortalem infernis ad lumina surgere vitae,ipse repertorem medicinae talis et artisfulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.At Trivia Hippolytum secretis alma reconditsedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,solus ubi in silvis Italis ignobilis aevomexigeret versoque ubi nomine Virbius esset.Unde etiam templo Triviae lucisque sacratiscornipedes arcentur equi, quod litore currumet iuvenem monstris pavidi effudere marinis.Filius ardentis haud setius aequore campiexercebat equos curruque in bella ruebat.Ipse inter primos praestanti corpore Turnusvertitur arma tenens et toto vertice supra est.Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeramsustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.At levem clipeum sublatis cornibus Ioauro insignibat, iam saetis obsita, iam bos(argumentum ingens), et custos virginis Arguscaelataque amnem fundens pater Inachus urna.Insequitur nimbus peditum clipeataque totisagmina densentur campis, Argivaque pubesAuruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicaniet Sacranae acies et picti scuta Labici;qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numicilitus arant Rutulosque exercent vomere collesCircaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvispraesidet et viridi gaudens Feronia luco;qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imasquaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.Hos super advenit Volsca de gente Camillaagmen agens equitum et florentis aere catervas,bellatrix, non illa colo calathisve Minervaefemineas adsueta manus, sed proelia virgodura pati cursuque pedum praevertere ventos.Illa vel intactae segetis per summa volaretgramina nec teneras cursu laesisset aristas,vel mare per medium fluctu suspensa tumentiferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.Illam omnis tectis agrisque effusa iuventusturbaque miratur matrum et prospectat euntem,attonitis inhians animis, ut regius ostrovelet honos levis umeros, ut fibula crinemauro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetramet pastoralem praefixa cuspide myrtum.
Перейти на страницу:

Похожие книги

12 великих комедий
12 великих комедий

В книге «12 великих комедий» представлены самые знаменитые и смешные произведения величайших классиков мировой драматургии. Эти пьесы до сих пор не сходят со сцен ведущих мировых театров, им посвящено множество подражаний и пародий, а строчки из них стали крылатыми. Комедии, включенные в состав книги, не ограничены какой-то одной темой. Они позволяют посмеяться над авантюрными похождениями и любовным безрассудством, чрезмерной скупостью и расточительством, нелепым умничаньем и закостенелым невежеством, над разнообразными беспутными и несуразными эпизодами человеческой жизни и, конечно, над самим собой…

Александр Васильевич Сухово-Кобылин , Александр Николаевич Островский , Жан-Батист Мольер , Коллектив авторов , Педро Кальдерон , Пьер-Огюстен Карон де Бомарше

Драматургия / Проза / Зарубежная классическая проза / Античная литература / Европейская старинная литература / Прочая старинная литература / Древние книги