Читаем Aeneis полностью

UT belli signum Laurenti Turnus ab arceextulit et rauco strepuerunt cornua cantu,utque acris concussit equos utque impulit arma,extemplo turbati animi, simul omne tumultuconiurat trepido Latium saevitque iuventuseffera. Ductores primi Messapus et Ufenscontemptorque deum Mezentius undique coguntauxilia et latos vastant cultoribus agros.mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,qui petat auxilium et Latio consistere Teucros,advectum Aenean classi victosque penatisinferre et fatis regem se dicere posciedoceat multasque viro se adiungere gentisDardanio et late Latio increbrescere nomen.Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,eventum pugnae cupiat, manifestius ipsiquam Turno regi aut regi apparere Latino.Talia per Latium. Quae Laomedontius heroscuncta videns magno curarum fluctuat aestu,atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.In partisque rapit varias perque omnia versat:sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenissole repercussum aut radiantis imagine lunaeomnia pervolitat late loca iamque sub auraserigitur summique ferit lacuaria tecti.Nox erat, et terras animalia fessa per omnisalituum pecudumque genus sopor altus habebat:cum pater in ripa gelidique sub aetheris axeAeneas, tristi turbatus pectora bello,procubuit seramque dedit per membra quietem.Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoenopopuleas inter senior se attollere frondesvisus; eum tenuis glauco velabat amictucarbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,tum sic adfari et curas his demere dictis:`O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbemqui revehis nobis aeternaque Pergama servas,exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;neu belli terrere minis: tumor omnis et iraeconcessere deum.[Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,triginta capitum fetus enixa, iacebit,alba, solo recubans, albi circum ubera nati.Hic locus urbis erit, requies ea certa laborumex quo ter denis urbem redeuntibus annisAscanius clari condet cognominis Albam.Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instatexpedias victor, paucis (adverte) docebo.Arcades his oris, genus a Pallante profectum,qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,delegere locum et posuere in montibus urbemPallantis proavi de nomine Pallanteum.Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;hos castris adhibe socios et foedera iunge.Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,adversum remis superes subvectus ut amnem.Surge age, nate dea, primisque cadentibus astrisIunoni fer rite preces iramque minasquesupplicibus supera votis. Mihi victor honorempersolves. Ego sum pleno quem flumine cernisstringentem ripas et pinguia culta secantem,caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.'Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto,ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.Surgit et aetherii spectans orientia solislumina rite cavis undam de flumine palmissustinet ac talis effundit ad aethera voces:`Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,accipite Aenean et tandem arcete periclis.Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostrafonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,semper honore meo, semper celebrabere doniscorniger hesperidum fluvius regnator aquarum.Adsis o tantum et propius tua numina firmes.'sic memorat geminasque legit de classe biremisremigioque aptat, socios simul instruit armis.Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;candida per silvam cum fetu concolor alboprocubuit viridique in litore conspicitur sus.Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentemleniit, et tacita refluens ita substitit unda,mitis ut in morem stagni placidaeque paludissterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,miratur nemus insuetum fulgentia longescuta virum fluvio pictasque innare carinas.Olli remigio noctemque diemque fatigantet longos superant flexus variisque tegunturarboribus viridisque secant placido aequore silvas.Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,cum muros arcemque procul ac rara domorumtecta vident, quae nunc Romana potentia caeloaequavit, tum res inopes Euandrus habebat:ocius advertunt proras urbique propinquant.Forte die sollemnem illo rex Arcas honoremAmphitryoniadae magno divisque ferebatante urbem in luco. Pallas huic filius una,una omnes iuvenum primi pauperque senatustura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.Ut celsas videre rates atque inter opacumadlabi nemus et tacitis incumbere remis,terrentur visu subito cunctique relictisconsurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallassacra vetat raptoque volat telo obvius ipseet procul e tumulo: `Iuvenes, quae causa subegitignotas temptare vias, quo tenditis?' inquit.`Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?'Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab altapaciferaeque manu ramum praetendit olivae:`Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,quos illi bello profugos egere superbo.Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectosDardaniae venisse duces socia arma rogantis.'Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:`Egredere o quicumque es' ait `coramque parentemadloquere ac nostris succede penatibus hospes.'excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:`Optume Graiugenum, cui me Fortuna precariet vitta comptos voluit praetendere ramos,non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcasquodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;sed mea me virtus et sancta oracula divomcognatique patres, tua terris didita fama,coniunxere tibi et fatis egere volentem.Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus,advehitur Teucros; Electram maxumus Atlasedidit, aetherios umero qui sustinet orbesvobis Mercurius pater est, quem candida MaiaCyllenae gelido conceptum vertice fudit;at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.His fretus non legatos neque prima per artemtemptamenta tui pepigi: me, me ipse meumqueobieci caput et supplex ad limina veni.Gens eadem, quae te, crudeli Daunia belloinsequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittantet mare quod supra teneant quodque adluit infra.Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bellopectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentisiamdudum et totum lustrabat lumine corpus.Tum sic pauca refert: `Ut te, fortissime Teucrum,accipio agnoscoque libens! Ut verba parentiset vocem Anchisae magni voltumque recordor!Nam memini Hesionae visentem regna sororisLaomedontiaden Priamum, Salamina petentem,protinus Arcadiae gelidos invisere finis.Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsumLaomedontiaden, sed cunctis altior ibatAnchises: mihi mens iuvenali ardebat amorecompellare virum et dextrae coniungere dextram.Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittasdiscedens chlamydemque auro dedit intertextamfrenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,et lux cum primum terris se crastina reddet,auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.Interea sacra haec, quando huc venistis amici,annua, quae differre nefas, celebrate faventesnobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponipocula gramineoque viros locat ipse sedilipraecipuumque toro et villosi pelle leonisaccipit Aenean solioque invitat acerno.Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdosviscera tosta ferunt taurorum onerantque canistrisdona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventusperpetui tergo bovis et lustralibus extis.Postquam exempta fames et amor compressus edendi,rex Euandrus ait: `Non haec sollemnia nobis,has ex more dapes, hanc tanti numinis aramvana superstitio veterumque ignara deoruminposuit: saevis, hospes Troiane, periclisservati facimus meritosque novamus honores.Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,disiectae procul ut moles desertaque montisstat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.Hic spelunca fuit, vasto summota recessu,semihominis Caci facies quam dira tenebatsolis inaccessam radiis; semperque recenticaede tepebat humus, foribusque adfixa superbisora virum tristi pendebant pallida tabo.Huic monstro Volcanus erat pater: illius atrosore vomens ignis magna se mole ferebat.Attulit et nobis aliquando optantibus aetasauxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,tergemini nece Geryonae spoliisque superbusAlcides aderat taurosque hac victor agebatingentis, vallemque boves amnemque tenebant.At furiis Caci mens effera, nequid inausumaut intractatum scelerisve dolive fuisset,quattuor a stabulis praestanti corpore taurosavertit, totidem forma superante iuvencas;atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,cauda in speluncam tractos versisque viarumindiciis raptos saxo occultabat opaco:quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.Interea, cum iam stabulis saturata moveretAmphytrioniades armenta abitumque pararet,discessu mugire boves atque omne querelisimpleri nemus et colles clamore relinqui.reddidit una boum vocem vastoque sub antromugiit et Caci spem custodita fefellit.Hic vero Alcidae furiis exarserat atrofelle dolor: rapit arma manu nodisque gravatumrobur et aerii cursu petit ardua montis.Tum primum nostri Cacum videre timentemturbatumque oculis: fugit ilicet ocior Eurospeluncamque petit, pedibus timor addidit alas.Ut sese inclusit ruptisque immane catenisdeiecit saxum, ferro quod et arte paternapendebat, fultosque emuniit obice postis,ecce furens animis aderat Tirynthius omnemqueaccessum lustrans huc ora ferebat et illuc,dentibus infrendens. Ter totum fervidus iralustrat Aventini montem, ter saxea temptatlimina nequiquam, ter fessus valle resedit.Stabat acuta silex, praecisis undique saxisspeluncae dorso insurgens, altissima visu,dirarum nidis domus opportuna volucrum.Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,dexter in adversum nitens concussit et imisavolsam solvit radicibus; inde repenteinpulit, inpulsu quo maximus intonat aetherdissultant ripae refluitque exterritus amnis.At specus et Caci detecta apparuit ingensregia, et umbrosae penitus patuere cavernae:non secus ac siqua penitus vi terra dehiscensinfernas reseret sedes et regna recludatpallida, dis invisa, superque immane barathrumcernatur, trepident inmisso lumine manes.Ergo insperata deprensum luce repenteinclusumque cavo saxo atque insueta rudentemdesuper Alcides telis premit omniaque armaadvocat et ramis vastisque molaribus instat.Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)evomit involvitque domum caligine caeca,prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antrofumiferam noctem commixtis igne tenebris.Non tulit Alcides animis seque ipse per ignempraecipiti iecit saltu, qua plurimus undamfumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentemcorripit in nodum complexus et angit inhaerenselisos oculos et siccum sanguine guttur.Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,abstractaeque boves abiurataeque rapinaecaelo ostenduntur, pedibusque informe cadaverprotrahitur. Nequeunt expleri corda tuendoterribilis oculos, voltum villosaque saetispectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.Ex illo celebratus honos, laetique minoresservavere diem, primusque Potitius auctoret domus Herculei custos Pinaria sacri.Hanc aram luco statuit, quae maxuma semperdicetur nobis et erit quae maxuma semper.Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudumcingite fronde comas et pocula porgite dextriscommunemque vocate deum et date vina volentes.'Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbravelavitque comas foliisque innexa pependitet sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnesin mensam laeti libant divosque precantur.Devexo interea propior fit Vesper Olympo,iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.Instaurant epulas et mensae grata secundaedona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.tum Salii ad cantus incensa altaria circumpopuleis adsunt evincti tempora ramis,hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudesHerculeas et facta ferunt: ut prima novercaemonstra manu geminosque premens eliserit angues,ut bello egregias idem disiecerit urbes,Troiamque Oechaliamque, ut duros mille laboresrege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquaepertulerit. `Tu nubigenas, invicte, bimembrisHylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactasprodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orciossa super recubans antro semesa cruento;nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,arduus arma tenens; non te rationis egentemLernaeus turba capitum circumstetit anguis.Salve, vera Iovis proles, decus addite divis,et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'Talia carminibus celebrant; super omnia Cacispeluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.Exim se cuncti divinis rebus ad urbemperfectis referunt. Ibat rex obsitus aevoet comitem Aenean iuxta natumque tenebatingrediens varioque viam sermone levabat.miratur facilisque oculos fert omnia circumAeneas capiturque locis et singula laetusexquiritque auditque virum monimenta priorum.Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:`Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebantgensque virum truncis et duro robore nata,quis neque mos neque cultus erat, nec iungere taurosaut componere opes norant aut parcere parto,sed rami atque asper victu venatus alebat.Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.Is genus indocile ac dispersum montibus altiscomposuit legesque dedit Latiumque vocarimaluit, his quoniam latuisset tutis in oris.Aurea quae perhibent illo sub rege fueresaecula. Sic placida populos in pace regebat,deterior donec paulatim ac decolor aetaset belli rabies et amor successit habendi.Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,saepius et nomen posuit Saturnia tellus;tum reges asperque immani corpore Thybris,a quo post Itali fluvium cognomine Thybrimdiximus, amisit verum vetus Albula nomen;me pulsum patria pelagique extrema sequentemFortuna omnipotens et ineluctabile fatumhis posuere locis matrisque egere tremendaCarmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aramet Carmentalem Romani nomine portamquam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,vatis fatidicae, cecinit quae prima futurosAeneadas magnos et nobile Pallanteum.Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylumrettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.Nec non et sacri monstrat nemus Argiletitestaturque locum et letum docet hospitis Argi.Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.Iam tum religio pavidos terrebat agrestisdira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.Hoc nemus, hunc,' inquit, `frondoso vertice collem(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsumcredunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantemaegida concuteret dextra nimbosque cieret.Haec duo praeterea disiectis oppida muris,reliquias veterumque vides monimenta virorum.Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'Talibus inter se dictis ad tecta subibantpauperis Euandri passimque armenta videbantRomanoque foro et lautis mugire Carinis.Ut ventum ad sedes: `Haec,' inquit, `limina victorAlcides subiit, haec illum regia cepit.Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignumfinge deo rebusque veni non asper egenis.'dixit et angusti subter fastigia tectiingentem Aenean duxit stratisque locaviteffultum foliis et pelle Libystidis ursae.Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.At Venus haud animo nequiquam exterrita materLaurentumque minis et duro mota tumultuVolcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureoincipit et dictis divinum adspirat amorem:`Dum bello Argolici vastabant Pergama regesdebita casurasque inimicis ignibus arces,non ullum auxilium miseris, non arma rogaviartis opisque tuae nec te, carissime coniunx,incassumve tuos volui exercere labores,quamvis et Priami deberem plurima natiset durum Aeneae flevissem saepe laborem.Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numenarma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.Aspice qui coeant populi, quae moenia clausisferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.'Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertiscunctantem amplexu molli fovet. Ille repenteaccepit solitam flammam, notusque medullasintravit calor et labefacta per ossa cucurrit:non secus atque olim tonitru cum rupta coruscoignea rima micans percurrit lumine nimbos.Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.Tum pater aeterno fatur devinctus amore:`Quid causas petis ex alto? Fiducia cessitquo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabantstare decemque alios Priamum superesse per annos.Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,quidquid in arte mea possum promittere curae,quod fieri ferro liquidove potest electro,quantum ignes animaeque valent, absiste precandoviribus indubitare tuis.' Ea verba locutusoptatos dedit amplexus placidumque petivitconiugis infusus gremio per membra soporem.Inde ubi prima quies medio iam noctis abactaecurriculo expulerat somnum, cum femina primum,cui tolerare colo vitam tenuique Minervaimpositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,noctem addens operi, famulasque ad lumina longoexercet penso, castum ut servare cubileconiugis et possit parvos educere natos:haud secus Ignipotens nec tempore segnior illomollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamqueerigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,quam subter specus et Cyclopum exesa caminisantra Aetnaea tonant validique incudibus ictusauditi referunt gemitus striduntque cavernisstricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,Volcani domus et Volcania nomine tellus.Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.His informatum manibus iam parte politafulmen erat, toto genitor quae plurima caelodeicit in terras, pars inperfecta manebat.Tris imbris torti radios, tris nubis aquosaeaddiderant, rutili tris ignis et alitis austri:fulgores nunc horrificos sonitumque metumquemiscebant operi flammisque sequacibus iras.Parte alia Marti currumque rotasque volucrisinstabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,certatim squamis serpentum auroque polibantconexosque anguis ipsamque in pectore divaeGorgona, desecto vertentem lumina collo.`Tollite cuncta,' inquit, `coeptosque auferte labores,Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:arma acri facienda viro. Nunc viribus usus,nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.Praecipitate moras.' Nec plura effatus; at illiocius incubuere omnes pariterque laboremsortiti. Fluit aes rivis aurique metallum,volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.Ingentum clipeum informant, unum omnia contratela Latinorum, septenosque orbibus orbesimpediunt. Alii ventosis follibus aurasaccipiunt redduntque, alii stridentia tinguntaera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.Illi inter sese multa vi bracchia tolluntin numerum versantque tenaci forcipe massam.Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,Euandrum ex humili tecto lux suscitat almaet matutini volucrum sub culmine cantus.Consurgit senior tunicaque inducitur artuset Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,demissa ab laeva pantherae terga retorquens.Nec non et gemini custodes limine ab altopraecedunt gressumque canes comitantur erilem.Hospitis Aeneae sedem et secreta petebatsermonum memor et promissi muneris heros.Nec minus Aeneas se matutinus agebat.Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.Congressi iungunt dextras mediisque residuntaedibus et licito tandem sermone fruuntur.Rex prior haec:`Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquamres equidem Troiae victas aut regna fatebor,nobis ad belli auxilium pro nomine tantoexiguae vires: hinc Tusco claudimur amni,hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnisiungere castra paro, quam fors inopina salutemostentat: fatis huc te poscentibus adfers.Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetustourbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondamgens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.Hanc multos florentem annos rex deinde superboimperio et saevis tenuit Mezentius armis.Quid memorem infandas caedes, quid facta tyrannieffera? Di capiti ipsius generique reservent!Mortua quin etiam iungebat corpora viviscomponens manibusque manus atque oribus ora,tormenti genus, et sanie taboque fluentiscomplexu in misero longa sic morte necabat.at fessi tandem cives infanda furentemarmati circumsistunt ipsumque domumque,obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agrosconfugere et Turni defendier hospitis armis.Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis:regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.Toto namque fremunt condensae litore puppesSignaque ferre iubent; retinet longaevus haruspexfata canens,»O Maeoniae delecta iuventus,flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostemfert dolor et merita accendit Mezentius ira,nulli fas Italo tantam subiungere gentem:externos optate duces''; tum Etrusca resedithoc acies campo, monitis exterrita divom.Ipse oratores ad me regnique coronamcum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectusinvidet imperium seraeque ad fortia vires.natum exhortarer, ni mixtus matre Sabellahinc partem patriae traheret. Tu, cuius et anniset generi fatum indulgent, quem numina poscunt,ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,Pallanta adiungam; sub te tolerare magistromilitiam et grave Martis opus, tua cernere factaadsuescat primis et te miretur ab annis.Arcadas huic equites bis centum, robora pubislecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.'Vix ea fatus erat, defixique ora tenebantAeneas Anchisiades et fidus Achatesmultaque dura suo tristi cum corde putabant,ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.Namque inproviso vibratus ab aethere fulgorcum sonitu venit, et ruere omnia visa repenteTyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:arma inter nubem caeli regione serenaper sudum rutilare vident et pulsa tonare.Obstipuere animis alii, sed Troius herosagnovit sonitum et divae promissa parentis.Tum memorat: `Ne vero, hospes, ne quaere profecto,quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auraslaturam auxilio.Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undasscuta virum galeasque et fortia corpora volves,Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.'Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab altoet primum Herculeis sopitas ignibus arasexcitat hesternumque larem parvosque penatislaetus adit: mactant lectas de more bidentisEuandrus pariter, pariter Troiana iuventus.Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.Quorum de numero qui sese in bella sequanturpraestantis virtute legit; pars cetera pronafertur aqua segnisque secundo defluit amni,nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonispellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.Fama volat parvam subito volgata per urbem,ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.vota metu duplicant matres, propiusque pericloit timor, et maior Martis iam apparet imago.tum pater Evandrus dextram complexus euntishaeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur:`O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,(qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsastravi scutorumque incendi victor acervoset regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,nascenti cui tris animas Feronia mater(horrendum dictu) dederat; terna arma movenda,ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnisabstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquamhuic capiti insultans tot ferro saeva dedissetfunera, tam multis viduasset civibus urbem.At vos, o superi, et divom tu maxume rectorIuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regiset patrias audite preces. Si numina vestraincolumem Pallanta mihi, si fata reservant,si visurus eum vivo et venturus in unum:vitam oro, patior quemvis durare laborem.Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam,dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,complexu teneo, gravior neu nuntius aurisvolneret.' Haec genitor digressu dicta supremofundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,Aeneas inter primos et fidus Achates,inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallasin medio chlamyde et pictis conspectus in armis:qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.Stant pavidae in muris matres oculisque sequunturpulveream nubem et fulgentis aere catervas.Olli per dumos, qua proxuma meta viarum,armati tendunt; it clamor, et agmine factoquadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,religione patrum late sacer; undique collesinclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,qui primi finis aliquando habuere Latinos:haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebantcastra locis, celsoque omnis de colle videriiam poterat legio et latis tendebat in arvis.Huc pater Aeneas et bello lecta iuventussuccedunt fessique et equos et corpora curant.At Venus aetherios inter dea candida nimbosdona ferens aderat; natumque in valle reductaut procul egelido secretum flumine vidit,talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:`En perfecta mei promissa coniugis artemunera, ne mox aut Laurentis, nate, superbosaut acrem dubites in proelia poscere Turnum:'Dixit et amplexus nati Cytherea petivit,arma sub adversa posuit radiantia quercu.Ille, deae donis et tanto laetus honore,expleri nequit atque oculos per singula volvitmiraturque interque manus et bracchia versatterribilem cristis galeam flammasque vomentemfatiferumque ensem, loricam ex aere rigentemsanguineam ingentem, qualis cum caerula nubessolis inardescit radiis longeque refulget;tum levis ocreas electro auroque recoctohastamque et clipei non enarrabile textum.Illic res Italas Romanorumque triumphoshaud vatum ignarus venturique inscius aevifecerat ignipotens, illic genus omne futuraestirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella.fecerat et viridi fetam Mavortis in antroprocubuisse lupam, geminos huic ubera circumludere pendentis pueros et lambere matremimpavidos, illam tereti cervice reflexamulcere alternos et corpora fingere lingua.Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinasconsessu caveae magnis circensibus actisaddiderat subitoque novum consurgere bellumRomulidis Tatioque seni Curibusque severis.Post idem inter se posito certamine regesarmati Iovis ante aram paterasque tenentesstabant et caesa iungebant foedera porca.Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigaedistulerant, at tu dictis, Albane, maneres,raptabatque viri mendacis viscera Tullusper silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebataccipere ingentique urbem obsidione premebat:Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.Illum indignanti similem similemque minantiaspiceres, pontem auderet quia vellere Cocleset fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.In summo custos Tarpeiae Manlius arcisstabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,Romuleoque recens horrebat regia culmo.Atque hic auratis volitans argenteus anserporticibus Gallos in limine adesse canebat.Galli per dumos aderant arcemque tenebant,defensi tenebris et dono noctis opacae:aurea caesaries ollis atque aurea vestis,virgatis lucent sagulis, tum lactea collaauro innectuntur, duo quisque Alpina coruscantgaesa manu, scutis protecti corpora longis.Hic exsultantis Salios nudosque Lupercoslanigerosque apices et lapsa ancilia caeloextuderat, castae ducebant sacra per urbempilentis matres in mollibus. Hinc procul additTartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,et scelerum poenas et te, Catilina, minacipendentem scopulo Furiarumque ora trementem,secretosque pios, his dantem iura Catonem.Haec inter tumidi late maris ibat imagoaurea, sed fluctu spumabant caerula cano;et circum argento clari delphines in orbemaequora verrebant caudis aestumque secabant.In medio classis aeratas, Actia bella,cernere erat, totumque instructo Marte videresfervere Leucaten auroque effulgere fluctus.Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesarcum patribus populoque, penatibus et magnis dis,stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammaslaeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.Parte alia ventis et dis Agrippa secundisarduus agmen agens; cui, belli insigne superbum,tempora navali fulgent rostrata corona.Hinc ope barbarica variisque Antonius armis,victor ab Aurorae populis et litore rubro,Aegyptum viresque Orientis et ultima secumBactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.Una omnes ruere, ac totum spumare reductisconvolsum remis rostrisque tridentibus aequor.alta petunt: pelago credas innare revolsasCycladas aut montis concurrere montibus altos,tanta mole viri turritis puppibus instant.stuppea flamma manu telisque volatile ferrumspargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.Regina in mediis patrio vocat agmina sistronecdum etiam geminos a tergo respicit anguis.omnigenumque deum monstra et latrator Anubiscontra Neptunum et Venerem contraque Minervamtela tenent. Saevit medio in certamine Mavorscaelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,et scissa gaudens vadit Discordia palla,quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.Actius haec cernens arcum tendebat Apollodesuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi,omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.Ipsa videbatur ventis regina vocatisvela dare et laxos iam iamque inmittere funis.Illam inter caedes pallentem morte futurafecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri,contra autem magno maerentem corpore Nilumpandentemque sinus et tota veste vocantemcaeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.At Caesar, triplici invectus Romana triumphomoenia, dis Italis votum inmortale sacrabat,maxuma tercentum totam delubra per urbem.Laetitia ludisque viae plausuque fremebant;omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;ante aras terram caesi stravere iuvenci.Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi,dona recognoscit populorum aptatque superbispostibus; incedunt victae longo ordine gentes,quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonosfinxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.Talia per clipeum Volcani, dona parentis,miratur rerumque ignarus imagine gaudet,attollens umero famamque et fata nepotum.
Перейти на страницу:

Похожие книги

12 великих комедий
12 великих комедий

В книге «12 великих комедий» представлены самые знаменитые и смешные произведения величайших классиков мировой драматургии. Эти пьесы до сих пор не сходят со сцен ведущих мировых театров, им посвящено множество подражаний и пародий, а строчки из них стали крылатыми. Комедии, включенные в состав книги, не ограничены какой-то одной темой. Они позволяют посмеяться над авантюрными похождениями и любовным безрассудством, чрезмерной скупостью и расточительством, нелепым умничаньем и закостенелым невежеством, над разнообразными беспутными и несуразными эпизодами человеческой жизни и, конечно, над самим собой…

Александр Васильевич Сухово-Кобылин , Александр Николаевич Островский , Жан-Батист Мольер , Коллектив авторов , Педро Кальдерон , Пьер-Огюстен Карон де Бомарше

Драматургия / Проза / Зарубежная классическая проза / Античная литература / Европейская старинная литература / Прочая старинная литература / Древние книги