Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat. Sed cum ei fidem dedissent, quo eius dominatui se subderent, contulerunt se ad Arnulfum regem, ut veniret in Franciam et regnum sibi debitum reciperet. Inter quos erant primi huius discordiae Fulcho archiepiscopus et Hrodulfus abba necnon et Balduinus comes. Sed dum illi haec agerent, contigit Odoni regi per Dei misericordiam inopinata victoria. Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit. Quae victoria non modicam illi contulit gloriam. Post haec ab Arnulfo convocatur ad placitum. Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent. Qui, ut sibi imperatum fuerat, peregerunt, ei renuntiant, quo die ad condictum placitum devenirent.
Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore. At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum. Statuto itaque die Odo rex fretus auxilio suorum Wormaciam venit, honorificeque ab Arnulfo rege susceptus, et facti amici, remisit eum cum honore in regnum suum petens, ut indulgentiam eis daret qui se ad eum contulerant.
Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt, aggerem conportant ad capiendam urbem. Quibus viriliter resistit Teutbertus comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus. Mortuo itaque comite, episcopus Sigemundus timore perculsus iussit lapidibus obfirmari portas civitatis. Cumque hi qui infra civitatem erant inclusi, obsidione pertesi, fame attenuati, mortibus etiam suorum nimis afflicti, cernerent ex nulla parte sibi auxilium adfuturum, cum Nortmannis sibi notos agere coeperunt, ut data civitate vivi sinerentur abire. Quid plura? Refertur ad multitudinem, et sub spetie pacis obsides dant. Reserantur portae, fit via Christianis, ut egrediantur, delegatis his qui eos quo vellent ducerent. Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum omni populo. Indeque reversi civitatem igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt; atque inibi morati sunt usque. mense prope Novembrio.
Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur. Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant. Odo vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti impositam, ab omni populo rex adclamatur. Ibique eis qui se spreverant delicta pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent, admonuit. Odo rex nativitatem Domini in monasterio sancti Vedasti celebrem egit.
Anno Domini DCCCLXXXVIIII. Post nativitatem vero Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit, ut sibi eos sociaret. Quo audito Ramnulfus dux maximae partis Aquitaniae cum sibi faventibus venit ad eum, adducens secum Karolum puerum, filium Hludowici regis, et iuravit illi quae digna fuerunt, simul et de ipso puerulo, ne quid mali de eo suspicaretur. *Aquitanios itaque rex ex parte receptos, festinavit propter Nortmannos redire in Franciam. Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant. Circa autumni vero tempora Parisius regressi, contra quos Odo rex venit; et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.