Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas ac uoluptas beatitudo esse iudicatur. Quid igitur, haecine omnia, bonum, sufficientia, potentia cetera que, ueluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum ueluti ad uerticem cuncta referuntur? — Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero. — Cuius discretionem rei sic accipe. Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque inuicem discreparent; haec est enim partium natura ut unum corpus diuersa componant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt. Minime igitur membra sunt; alioquin ex uno membro beatitudo uidebitur esse coniuncta, quod fieri nequit. — Id quidem, inquam, dubium non est, sed id quod restat exspecto. — Ad bonum uero cetera referri palam est. Idcirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur; idcirco potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reuerentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum id expeti nullo modo potest. Contraque etiam quae natura bona non sunt tamen si esse uideantur quasi uere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur beatitudinem esse concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam. — Nihil uideo cur dissentire quispiam possit. — Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus. — Ita, inquam. — Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam.