Assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. — Tum illa: quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoueris? — Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere. — Atqui hoc uerissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt. — Manebunt. — Nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent, cumque alteri abesset alterum plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur? — Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest. — Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint bona fiunt, nonne haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit? — Ita, inquam, uidetur. — Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis, an minime? — Ita est. — Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus. — Negare, inquam, nequeo. — Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum esse destiterit? — Quonam modo? — Ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet;ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet humana uisitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem desinit esse quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire. — Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud uidetur.