Читаем De philosophiae consolatione полностью

Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat. — Tuo, inquam, arbitratu. — Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit. — Qui quidem, inquam, mente consistat nullus prorsus ambigat. — Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. — Nihil, inquam. — Num igitur deus facere malum potest? — Minime, inquam. — Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille possit qui nihil non potest. — Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus sumptis, sed ex altero [altero] fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. — Tum illa: minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait, Patoken eukuklou sfaires enaligkion ogko, rerum orbem mobilem rotat dum se immobilem ipsa conseruat. Quodsi rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.

XXIVFelix, qui potuit boniFontem uisere lucidum,Felix, qui potuit grauisTerrae soluere uincula.Quondam funera coniugisUates Threicius gemensPostquam flebilibus modisSiluas currere mobiles,Amnes stare coegeratIunxitque intrepidum latusSaeuis cerua leonibusNec uisum timuit lepusIam cantu placidum canem,Cum flagrantior intimaFeruor pectoris ureretNec qui cuncta subegerantMulcerent dominum modi,Immites superos querensInfernas adiit domos.Illic blanda sonantibusChordis carmina temperansQuicquid praecipuis deaeMatris fontibus hauserat,Quod luctus dabat impotens,Quod luctum geminans amorDeflet Taenara commouensEt dulci ueniam preceUmbrarum dominos rogat.Stupet tergeminus nouoCaptus carmine ianitor;Quae sontes agitant metuUltrices scelerum deaeIam maestae lacrimis madent;Non Ixionium caputUelox praecipitat rotaEt longa site perditusSpernit flumina Tantalus;Uultur dum satur est modisNon traxit Tityi iecur.Tandem ‘uincimur’ arbiterUmbrarum miserans ait.‘Donamus comitem uiroEmptam carmine coniugem;Sed lex dona coherceat,Ne dum Tartara liqueritFas sit lumina flectere.’Quis legem det amantibus?Maior lex amor est sibi.Heu, noctis prope terminosOrpheus Eurydicen suamUidit, perdidit, occidit.Uos haec fabula respicitQuicumque in superum diemMentem ducere quaeritis;Nam qui Tartareum in specusUictus lumina flexerit,Quicquid praecipuum trahitPerdit dum uidet inferos. <p>Liber Quartus</p>I
Перейти на страницу:

Похожие книги

Что такое «собственность»?
Что такое «собственность»?

Книга, предлагаемая вниманию читателя, содержит важнейшие работы французского философа, основоположника теории анархизма Пьера Жозефа Прудона (1809–1865): «Что такое собственность? Или Исследование о принципе права и власти» и «Бедность как экономический принцип». В них наиболее полно воплощена идея Прудона об идеальном обществе, основанном на «синтезе общности и собственности», которое он именует обществом свободы. Ее составляющие – равенство (условий) и власть закона (но не власть чьей–либо воли). В книгу вошло также посмертно опубликованное сочинение Прудона «Порнократия, или Женщины в настоящее время» – социологический этюд о роли женщины в современном обществе, ее значении в истории развития человечества. Эти работ Прудона не издавались в нашей стране около ста лет.В качестве приложения в книгу помещены письмо К. Маркса И.Б. Швейцеру «О Прудоне» и очерк о нем известного экономиста, историка и социолога М.И. Туган–Барановского, а также выдержки из сочинений Ш.О. Сен–Бёва «Прудон, его жизнь и переписка» и С. — Р. Тайлландье «Прудон и Карл Грюн».Издание снабжено комментариями, указателем имен (в fb2 удалён в силу физической бессмысленности). Предназначено для всех, кто интересуется философией, этикой, социологией.

Пьер Жозеф Прудон

Философия / Образование и наука