Читаем De philosophiae consolatione полностью

Haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et: o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit ammiratione profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur; nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri. — Tum illa: et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris si, uti tu aestimas, in tanti uelut patris familias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est; nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.

IISunt etenim pennae uolucres mihiQuae celsa conscendant poli;Quas sibi cum uelox mens induitTerras perosa despicit,Aeris immensi superat globumNubesque postergum uidetQuique agili motu calet aetherisTranscendit ignis uerticem,Donec in astriferas surgat domosPhoeboque coniungat uiasAut comitetur iter gelidi senisMiles corusci siderisUel quocumque micans nox pingiturRecurrat astri circulumAtque ubi iam exhausti fuerit satisPolum relinquat extimumDorsaque uelocis premat aetherisCompos uerendi luminis.Hic regum sceptrum dominus tenetOrbisque habenas temperatEt uolucrem currum stabilis regitRerum coruscus arbiter.Huc te si reducem referat uiaQuam nunc requiris immemor,Haec, dices, memini, patria est mihi,Hinc ortus, hic sistam gradum.Quodsi terrarum placeat tibiNoctem relictam uisere,Quos miseri toruos populi timentCernes tyrannos exsules. III
Перейти на страницу:

Похожие книги

Что такое «собственность»?
Что такое «собственность»?

Книга, предлагаемая вниманию читателя, содержит важнейшие работы французского философа, основоположника теории анархизма Пьера Жозефа Прудона (1809–1865): «Что такое собственность? Или Исследование о принципе права и власти» и «Бедность как экономический принцип». В них наиболее полно воплощена идея Прудона об идеальном обществе, основанном на «синтезе общности и собственности», которое он именует обществом свободы. Ее составляющие – равенство (условий) и власть закона (но не власть чьей–либо воли). В книгу вошло также посмертно опубликованное сочинение Прудона «Порнократия, или Женщины в настоящее время» – социологический этюд о роли женщины в современном обществе, ее значении в истории развития человечества. Эти работ Прудона не издавались в нашей стране около ста лет.В качестве приложения в книгу помещены письмо К. Маркса И.Б. Швейцеру «О Прудоне» и очерк о нем известного экономиста, историка и социолога М.И. Туган–Барановского, а также выдержки из сочинений Ш.О. Сен–Бёва «Прудон, его жизнь и переписка» и С. — Р. Тайлландье «Прудон и Карл Грюн».Издание снабжено комментариями, указателем имен (в fb2 удалён в силу физической бессмысленности). Предназначено для всех, кто интересуется философией, этикой, социологией.

Пьер Жозеф Прудон

Философия / Образование и наука