Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit. Sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a uiribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala, quae minime ualerent si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet. — Perspicuum est. — Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis: summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus. — Ita est, inquam. — Sed idem, inquit, facere malum nequit. — Minime. — Est igitur, inquit, aliquis qui omnia posse homines putet? — Nisi quis insaniat, nemo. — Atqui idem possunt mala. — Utinam quidem, inquam, non possent! — Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest, expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod libeat, quod uero desiderent explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.