Tum ego: fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem. — Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim, quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos cum cupita perfecerint quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere. — Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto. — Carebunt, inquit, ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aestiment esse carituros; neque enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet. Quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur. Quod quidem illis miseriae modum statuit; nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam. Quos infelicissimos esse iudicarem si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret; etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam. — Tum ego: mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco.
Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium. — Quidnam? Inquam. — Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coherceat. Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi; sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.