Читаем De philosophiae consolatione полностью

Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores; pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret uel si prodesse hominibus mallet in accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur, — Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? — Malos uero odisse ratione caret. Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.

VIIIQuid tantos iuuat excitare motusEt propria fatum sollicitare manu?Si mortem petitis, propinquat ipsaSponte sua uolucres nec remoratur equos.Quos serpens, leo, tigris, ursus, aperDente petunt idem se tamen ense petunt.An distant quia dissidentque mores,Iniustas acies et fera bella mouentAlternisque uolunt perire telis?Non est iusta satis saeuitiae ratio.Uis aptam meritis uicem referre:Dilige iure bonos et miseresce malis. IX

Hic ego: uideo, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maliue inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius ciuibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uirtutum mali rapiant, uehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. Minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur? — Nec mirum, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.

XSi quis Arcturi sidera nescitPropinqua summo cardine labi,Cur regat tardus plaustra BootesMergatque seras aequore flammas,Cum nimis celeres explicet ortus,Legem stupebit aetheris alti.Palleant plenae cornua lunaeInfecta metis noctis opacae,Quaeque fulgenti texerat ore,Confusa Phoebe detegat astra:Commouet gentes publicus errorLassantque crebris pulsibus aera.Nemo miratur flamina CoriLitus frementi tundere fluctuNec niuis duram frigore molemFeruente Phoebi soluier aestu.Hic enim causas cernere promptum est,Illic latentes pectora turbant.Cuncta quae rara prouehit aetasStupetque subitis mobile uulgus;Cedat inscitiae nubilus error,Cessent profecto mira uideri! XI
Перейти на страницу:

Похожие книги

Что такое «собственность»?
Что такое «собственность»?

Книга, предлагаемая вниманию читателя, содержит важнейшие работы французского философа, основоположника теории анархизма Пьера Жозефа Прудона (1809–1865): «Что такое собственность? Или Исследование о принципе права и власти» и «Бедность как экономический принцип». В них наиболее полно воплощена идея Прудона об идеальном обществе, основанном на «синтезе общности и собственности», которое он именует обществом свободы. Ее составляющие – равенство (условий) и власть закона (но не власть чьей–либо воли). В книгу вошло также посмертно опубликованное сочинение Прудона «Порнократия, или Женщины в настоящее время» – социологический этюд о роли женщины в современном обществе, ее значении в истории развития человечества. Эти работ Прудона не издавались в нашей стране около ста лет.В качестве приложения в книгу помещены письмо К. Маркса И.Б. Швейцеру «О Прудоне» и очерк о нем известного экономиста, историка и социолога М.И. Туган–Барановского, а также выдержки из сочинений Ш.О. Сен–Бёва «Прудон, его жизнь и переписка» и С. — Р. Тайлландье «Прудон и Карл Грюн».Издание снабжено комментариями, указателем имен (в fb2 удалён в силу физической бессмысленности). Предназначено для всех, кто интересуется философией, этикой, социологией.

Пьер Жозеф Прудон

Философия / Образование и наука