Fit autem saepe uti bonis summa rerum regenda deferatur ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit: quosdam ... Remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris [sinit] agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli uenerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem; quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis. Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant; quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent tum ipsos quibus inuehuntur emendant. Laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia; huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur. Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio; mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere nequitiam derelinquit. Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum foedus est ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe summa illa prouidentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae liceat temeritati. Argaleon deme tauta keon os panta agoreuein. Neque enim fas est homini cunctas diuinae operae machinas uel ingenio comprehendere uel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem; accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.