Читаем De philosophiae consolatione полностью

Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur? — Quidnam? Inquam. — Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. — Et qui id, inquam, fieri potest? — Attende, inquit. Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem. — Nimis quidem, inquam, uera ratio et, si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerem, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam, si placet, inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. — Qui? Inquit. — Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorundam malam esse fortunam. — Uisne igitur, inquit, paulisper uulgi sermonibus accedamus ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur? — Ut placet, inquam. — Nonne igitur bonum censes esse quod prodest? — Ita est, inquam. — Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest? — Fateor, inquam. — Bona igitur? — Quidni? — Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt. — Negare, inquam, nequeo. — Quid uero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit? — Nequaquam, uerum uti est ita quoque esse optimam censet. — Quid reliqua, quae cum sit aspera iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat? — Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt iudicat esse miserrimam. — Uide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile confecerimus. — Quid? Inquam. — Ex his enim, ait, quae concessa sunt euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam. — Hoc, inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri. — Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari quotiens increpuit bellicus tumultus. Utriqueque enim huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur, quod suis uiribus nitens non superetur aduersis; neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus occupate; quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.

XIVBella bis quinis operatus annisUltor Atrides Phrygiae ruinisFratris amissos thalamos piauit;Ille dum Graiae dare uela classiOptat et uentos redimit cruore,Exuit patrem miserumque tristisFoederat natae iugulum sacerdos.Fleuit amissos Ithacus sodales,Quos ferus uasto recubans in antroMersit immani Polyphemus aluo;Sed tamen caeco furibundus oreGaudium maestis lacrimis rependit.Herculem duri celebrant labores:Ille Centauros domuit superbos,Abstulit saeuo spolium leoni,Fixit et certis uolucres sagittis,Poma cernenti rapuit draconiAureo laeuam grauior metallo,Cerberum traxit triplici catena,Uictor immitem posuisse ferturPabulum saeuis dominum quadrigis,Hydra combusto periit ueneno,Fronte turpatus Achelous amnisOra demersit pudibunda ripis,Strauit Antaeum Libycis harenis,Cacus Euandri satiauit iras,Quosque pressurus foret altus orbisSaetiger spumis umeros notauit;Ultimus caelum labor inreflexoSustulit collo pretiumque rursusUltimi caelum meruit laboris.Ite nunc, fortes, ubi celsa magniDucit exempli uia. Cur inertesTerga nudatis? Superata tellusSidera donat. <p>Liber Quintus</p>I
Перейти на страницу:

Похожие книги

Что такое «собственность»?
Что такое «собственность»?

Книга, предлагаемая вниманию читателя, содержит важнейшие работы французского философа, основоположника теории анархизма Пьера Жозефа Прудона (1809–1865): «Что такое собственность? Или Исследование о принципе права и власти» и «Бедность как экономический принцип». В них наиболее полно воплощена идея Прудона об идеальном обществе, основанном на «синтезе общности и собственности», которое он именует обществом свободы. Ее составляющие – равенство (условий) и власть закона (но не власть чьей–либо воли). В книгу вошло также посмертно опубликованное сочинение Прудона «Порнократия, или Женщины в настоящее время» – социологический этюд о роли женщины в современном обществе, ее значении в истории развития человечества. Эти работ Прудона не издавались в нашей стране около ста лет.В качестве приложения в книгу помещены письмо К. Маркса И.Б. Швейцеру «О Прудоне» и очерк о нем известного экономиста, историка и социолога М.И. Туган–Барановского, а также выдержки из сочинений Ш.О. Сен–Бёва «Прудон, его жизнь и переписка» и С. — Р. Тайлландье «Прудон и Карл Грюн».Издание снабжено комментариями, указателем имен (в fb2 удалён в силу физической бессмысленности). Предназначено для всех, кто интересуется философией, этикой, социологией.

Пьер Жозеф Прудон

Философия / Образование и наука